Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 8

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ sine gravi perturbatione animi eius consilia cognovi. Ægre admodum intellexi numerum agminis nostri sensim diminutum iri; atque tolerandum esse, ut dignitas nostri ritus, quo Astarten prosequebamur, ullum detrimentum accipiat; nihilo tamen secius, quod haud aliud supererat, invitus illi indulsi. Acclivem interea viam assecuti, quæ ad fastigium ducit, ubi Baaltis-Astartes lucus situs erat, eoque quum ascendere cœperamus, loco iter nobiscum prosequendi, conspicor eum cum tricenis nostrorum nautarum secedentem, participemque fieri illius peculiaris ritus, et video eum agmini adiungi, quod pilentum tectum, plumis struthiocamelorum adornatum, auroque refulgens, trahebat. Eo pilento vehebantur proles, quæ ut victimæ in sacrificio immolandæ erant. Ut nostri ad hanc turbam accedebant, magnus clamor, tubarum, cymbalorumque sonitus audiebantur indicia consalutationis, qua nostros exceperunt.

      "Quam ego atrocem ritum proles immolandi exhorresco!" inquit Hanno.

      "Nec ego aliter," assentior ego; "at vero, si Moloch et Melcarth id sic postulant, quid aliud superest?"

      "Salvo honore Moloch et Melcarth," prosequitur ille, "iure gaudeo, quod Astarte Sidoniorum ritum idgenus sibi non deposcit."

      Nunc iam semitam ingrediebamur, quæ per lucum ad Baaltis fanum ducebat. Ædituum plerique aberant, ut sacrificio in urbe, Dei Melcarth in honorem offerendo, interessent, nec præsto erant nisi seni sacerdotes viri, fœminæ autem quaternæ. Conspectus templi, ut sole oriente, per raram nebulam cernebatur, delectabilis perquam erat, nec sine levi ægritudine animi afficiebatur, qui sibi hinc mox discedendum esse senserit. Non tamen diffiteor mihi visum esse oportere eum, qui tam delectabilem locum diu incoluisset, sensim relaxatum, atque effœminatum iri, nec eum audacem, ac periculorum appetentem fore; atque mecum recolebam memoriam Phœnices, quippe quæ expers omnis luxus futura esset, nisi cives eius audaces pericula adire non dubitassent. Namque opes eius mercatus peperit, quæ quidem, si cives audaces et intrepidi exercere navigationem veriti fuissent, non modo nullæ essent, verum et ipsa civitas, præda regum, littora eius invadentium ac depopulantium, facta fuisset.

      Hanno quoque, haud est dubium, quin eadem meditatus sit, menteque eadem tacitus secum volverit.

      "Sic, sane," fatur denique, veluti fructus meditationum proferens, "ita quidem, me Castor; etiamsi Pharao, Melech David, Chaldæi, atque Assyrii omnes suas vires et copias in unum conferrent, et nos, Phœnices, adorirentur, ipsi naves nostras peteremus, iisque in alto occurreremus. Quin etiam si patriæ nos extorres facerent, naves pararent, et in Mari Magno nos impeterent, tamen usque nostra vigeret dominatio; dum enim Chittim, dum Utica, Carthago, Tartessusque superfuerint, quo nos recipere fas sit, totus terrarum orbis noster est."

      "Vera hæc quidem quodammodo sunt," illi assentior, "terrarum orbem nostrum esse; verumtamen nihil prorsus id est, nisi nostra indomita virtus, quæ id peperit. Nulli enim nobis ad subigendas vicinas civitates duces præiverunt; nulli nobis imperatores victorias atque potestatem retulere, sed nostris propriis virtutibus innixi, ac tutelæ nostrorum Numinum confisi, terras mariaque peragravimus ignota, atque opes, aliis incognitas conflavimus. Ac nunc demum nemo est qui nos assilire audeat, quin omnes gentes nos honore prosequantur. Nec quisquam iam est ita superbus, ut nostra auxilia flagitare se indignum sibi arbitretur, nec per se tam pollens, ut nostra opera uti aspernetur. Quisnam, obsecro, materiam Melech Davidi, quis aurum, quis argentum suppeditat? Quis, quæso Pharaoni balsamum, quis gemmas, quis cuprum, quis, denique, plumbum album subministrat? A quo, inquam, Assyrius requirit purpura, a quo vitrata? a quo ebur? a quo, postremo, acu picta? Quis tandem, omnium rerum, quæ luxui omnium principum, omniumque procerum inserviunt, procurator, proxenetaque est? Iure ergo meritoque quisque Tyrius superbiet, quum cuncta hæc pontivagis Sidoniis, principibusque mercatoribus civitatis Phœnices vindicaverit."

      Tum Himilco, elata mea sententia accensus, rem orsam sic prosequitur: "Magna, profecto, merito magna est Tyri gloria. Utinam animus eius ardua audendi nunquam languescat! Quod quidem ad me attinet, modo gratiis Cabirorum mihi frui detur, veluti cœlesti signo, peregrinationum indice, capedulum hoc cacuminatum, chitonetamque hanc tritam, non pro tiara, liliis picta, ac pro chlamyde egregie acupicta, quibus rex Ninive superbit, cambirem!"

      Interea dum genium nostræ gentis sic sermocinando extollimus, sacerdotes intus aras accenderunt, pelves sacris paratas partim aqua compleverunt, partim vacuas apposuerunt. Hannibal milites suos in fastigio graduum templi, in formam semicirculi statuit, quorum in extremis alis, geminis ordinibus, sagittarii stabant, in medio autem classiarii quaternis ordinibus consistebant, spatio pro me et comitibus intermisso. Buculi per posticam ianuam templi ad mactandum perducebantur.

      Adventus noster sonitu tubarum a nostris tubicinibus significabatur, cui ex interiori modulis fistularum tibiarumque responsum erat. Pontifex obviam nobis progressus, sic me alloquitur:

      "Accedat iam Sidonius Mago, filius Maherbalis. Dux expeditionis huc se conferat, ut se Deæ sistat. Te, tuumque comitatum huc accedere iubeo."

      Dicto audiens, servis meis comitantibus, gradus ascendo. A dextro mihi Hanno et Hannibal, a lævo autem Hasdrubal, Hamilcar atque Himilco adstant, a tergo caterva nautarum, remigum, universæque plebis stipati. Signo ab Hannibale dato, milites hastas, sagittarii arcus, ad humeros levant, fronteque simul conversa, per fores ædis a latere ingressi, in templo per ordines disponuntur.

      Ædituus silentium mandat. Facto silentio, "Modum habeto!" idem clamat: "Mago, filius Maherbalis, bono suorum sacra facere parat."

      Buculi dicto celerius adhibentur, e vestigio mactantur, et in frusta carpti, in aris adolentur, sacerdotibus ac ministris psallentibus, precesque ad Deam recitantibus. Dum hæc geruntur, alter servorum meorum malogranata vulgo dispertitur, eo proposito allata. Mox pontifex, secundum ritum, scapulam alterius victimæ mihi offert, cui ego, ut mos postulabat, crumenam cum senis siclis impono. Minister sacro fungens oblatum accipit, ac dum is munificum meum donum prædicat, scriba sacerdotalis nomen meum, sociorumque, præfectorum litteris diligenter consignat cum summa oblati una, cuncta in regestis templi prodenda. Deinde pontifex pectora hostiarum igni in ara candenti imponit, indeque fumus statim sursum in tholum, versus fenestram rotundam, ascendit. Sidoni Dea ipsa lapis ater est; sed hic, Tyri, simulacrum Deæ ipsius Astartes vicem agit. Vultu ad simulacrum Deæ conversus, sacerdos Divam precibus invocat, et psallendo Deæ laudes canit, usque dum cantica alto silentio absorpta sunt.

      Interea dum sacri ritus et cærimoniæ celebrantur, reliquiæ tergorum labris maceratæ eluebantur, dein magnis lebetibus immersæ lixantur, partes autem in culina templi batillis, aliæ autem in luco sacro, sub dio, coquuntur. Nautas nostros minime piget auxilia præbere, nec in accendendis ignibus, cocisque in curandis ahenis opitulari dubitant.

      Paullo post iterum accedit pontifex, mihique pectus unius hostiarum porrigit. Id ego sublatis in altum ambabus manibus coram Deæ simulacro in sublime extollo, tum pontifici reddo, qui id ter circumvertit, quo facto, id Numini pro me dicat. Eodem ritu et Hanno obit pectore alterius hostiæ, nisi quod pectus, vice omnium nostrum septies circumagitur.

      Quinis siclis, quos iam antea scribæ dederam, panes sunt præstinati; Hamilcar vero, ex parte nauclerorum cæterorumque octonos siclos obtulit, partim ut inde vinum emeretur, partim ut Deæ donum tribueretur. Hæc ille rursus publice prædicavit. Nos deinde, alter post alterum, ante simulacrum Deæ nosmet prostravimus; tum pontifex brevi atque ultima prece Numen Deæ invocavit; quo facto, omnes nos læti, et animo recreati, e templo in sacrum lucum contulimus. Postremo, ab Hannibale signo dato, milites, qui in templo testes rituum muti atque immobiles adstiterant, solutis ordinibus, quaquaversum discurrerunt, partim nautis se miscuerunt, iisque in parandis epulis sedulo opem tulerunt.

      Ego ad truncum patulæ cypressi sub umbra consedi, Hannone, Hannibale, Gisconeque circum me provolutis otiabamur, dum Himilco opus amphoram figlinam vino complendi administrabat. Servus meus interea scyphos apparavit, et super mensam instructam sic in orbem disposuit, ut meus, qui in labro caput leonis cælatum ferebat, medium locum obtineret, cæterorum scyphis in circuitu positis. Hannibalis scyphus cupreus, bracteatus erat, cum scapo, duabusque ansulis, cælato СКАЧАТЬ