Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 9

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ sed mox cum duobus militibus, grandem lebetem baiulantibus, ut ex molimine concussio æreorum suorum thoracum satis clare audiretur. Sublato lebetis operculo, panes ministrabantur discumbentibus e qualis, eo proposito allatis; dein cuiusque e balteo cultros, cochleariaque lignea deprompsit, ac, tandem, omnes ad uberes epulas discubuimus.

      Scyphis iam dispertitis et oppletis, ego assurgo, sublatoque meo scypho, ad salutem bonam convivarum fortunam propino.

      Tum, in vicem, Hannibal, scypho sublato, sic fatur: "Potus hicce insignis est, meæ patriæ urbis, Arvad, genimen, quod se fruentibus vitam ac vires impertit; hinc intelligetis, quare Arvad clueat viris, ingenio et fortitudine præclaris." His dictis, scyphum suum funditus haurit.

      "Milites vero Arvad," excipio ego, ad centurionem conversus, "famam suam atque claritatem uberrime meruerunt. – Interim, unquamne tibi per bonam fortunam contigit ad littora Iudææ pervenisse? Nam cursum nostrum eo nos dirigere te non latere arbitror."

      "Ita, Hercle, profecto," offá usque in ore hærente, excipit Hannibal; "ipse hic gladius, quem gero, cingulaque purpurea in humero, donum est Ioab, belliducis, consobrinique regis. Ibi enim, in pugna ad Gebam, in qua Philistini victi fugatique ad moretum fuerunt, ego vicenis sagittariis eius præfui. Nec hoc semel factum est, ut per annum, et amplius, cum copiis Nahary, armigeri Ioab, qui unus erat e triginta septem virorum fortium regis Davidis, in oppido Hamath præsidio interessem. Inde mihi revertenti contigit, ut militibus huius nostri Hasdrubalis navi vectis præessem, et hoc ipso eo tempore, quum naves Sidoniorum longæ ad classem Ciliciensem oppugnandam missæ essent."

      "Recte, me Dius Fidius, memorat," ait Himilco, "famam eius expeditionis audivi, quum nos longe, Gadibus aberamus."

      "Nos vero," inquit Hamilcar, "sub iis temporibus Pharaonis in exercitu stipendia fecimus, eramusque in littoribus Æthiopicis, ultra Mare Algosum navigantes. Et quas, Pol, testas, in se margaritas celantes, ibi invenire soliti eramus! Insuper et pisces ibi non erant rari, qui hominem integrum hauriendo pares essent.

      Nostris sic verbigerantibus, quædam sacerdos e iunioribus ad eos accessit, Hannonique manipulum, telá obvolutum, tradit.

      "Hoc," inquit illa, "simulacrum Baaltis est. Super eo aromata pretiosissima adolui; unguentis idem oblevi rarissimis; obtuli id etiam ipsi Deæ quæ id propitia accipere non renuit. Tibi, Sidonie, nunc id concredo. Utinam simulacrum tibi, cunctisque expeditionis huius sociis, Diva adstipulante, bonam, faustam et fortunatam peregrinationem reddat."

      Dein pontifex ipse cum simulacris cæterorum Deorum accessit, solo Melcarth dempto, quod Bodmilcar ipse, e templo, quo solus iverat, erat allaturus.

      Eadem ipsa sacerdos sese viæ ad nostras naves comitem obtulit, ut simulacra in ipsa navi, antequam solveremus, lustraret.

      Himilco facultatem sibi dari flagitavit simulacri Cabirorum ad marginem portus deferendi, antequam id fidei naucleri concrederetur.

      "Quid nunc," interrogo eum, "de tuo voto vicenûm siclorum, uniusque buculi, quod Cabiris feceras?"

      "Illud," respondet ipse, "usque eo differendum censui, donec nebulo ille mihi obviam fiat, qui me uno oculo privavit. Ecquidem minime dubito Deos mihi interea fidem habituros, nec solutionem, præsertim in antecessum, exacturos."

      Interea Hanno suum simulacrum Astartes revelavit, idque utraque manu servans stabat, oculos in eo pascens summa admiratione. Erat autem simulacrum ex alabastro, ternis ordinibus ocellorum auratorum e collo pendentium, cacuminatoque capedulo, sub quo comæ copiosissimæ cernebantur.

      "Vota," inquit Hanno, "Deæ meæ ego quoque nuncupavi; illa tamen respondit me tempus opperiri debere, et usque eo perseverare, dum compos propositorum fierem;" atque his dictis se proclinavit, ac Deæ simulacrum deosculatus est. Mihi tamen non satis constat, utrum falso mihi persuaserim, certe lenem frondium arborum susurrum, veluti responsum in eius vota, resonare me audivisse mihi videbar. Idem et sacerdos fortasse animadvertit, nam in me renidens, manum suam humero Hannonis leniter admovit, et,

      "Nunc vero," inquit, "Navarche Mago, proficiscamur!" Tempus naves conscedendi iam adest, atque hora iter ingrediendi, ipsa Deá significante, propitia est. Age igitur, procedamus!"

      "Ad naves! Ad naves!" impero ego magna voce; tum me ad templum convertens, "Vale, Baaltis, cœli Regina!" inquam, "sub vesperum in Mari Magno nos videbis."

      Casside capiti repositá, Hannibal cantu tubæ milites nautasque convocari iubet. Hanno atque sacerdos ad idem latus meum accedunt, Himilco autem simulacrum Deæ ferens, ad alterum comitatus, eo ordine quo venerat, nobiscum, versus portum, per vias, utrimque decoratas, iter flectit. Viæ ad portum ducentes, totusque margo portús, tanta hominum multitudine erat conferctus, ut arduo nonnisi conatu pervadere possemus. Turbæ autem ex omnium gentium varietate videbantur coalescere; nam, præter indigenas Phœnices, Syri quoque intererant, cum indumentis fimbriatis et clavatis; Chaldæi, cum plexis barbis; Iudæi, cum curtis tunicis, prolongatis calceis, pellibusque pantherarum per humeros transversis. Præterea et Lydii cum vittatis frontibus; Egyptii, quorum alii tonsis capitibus, alii cum ingentibus corymbis; Chalybæi quoque feroces aspectu, seminudi, ac, tandem, ingentis staturæ, roborisque Caucasii in turba versabantur. Plurimæ etenim gentes remotissimæ ad nostras Phœnicias urbes suos cives delegare consueverunt, veluti ad meditullium patriamque artium, industriæ fabricatoriæ atque mercatus. Hos inter cernebantur Arabes et Medianitæ, qui proceritatem ædificiorum videbantur mirari, nec minus frequentiá ac multitudine hominum attoniti stupebant. Visi etiam Scythæ sunt ex Thogarmate,48 quorum crura braccata loris ac fasciis erant circumligata, et hi tractim incedebant, mirarique videbantur et ingentem hominum concursum, et omnes omnino equos vectaculaque ex angustis viis abesse.

      Fragor multi clamoris vociferationis atque cantilenæ aera verberabat, et hoc in diversissimis linguis. Turbæ hominum, humeris, cubitisque pressæ, sese confricando luctabantur, ut capitibus porrectis visum prætereuntium manipulorum caperent. Quisque chorus musicorum aliam, ac rursus aliam admiratorum turbam nactus erat; quodque sacerdotum prætereuntium collegium novam scrutantium et admirantium catervam allicuit. Regiæ quoque cohortes cum suis scutis, variis coloribus distinctis, novum spectaculum, admirationisque fomentum curiosis offerebat. Nostri denique classiarii et promiscui nautæ mirum quantum vulgo concursum concitabant; nosterque progressus præter armamentarium turbinis speciem referebat, ut iter nostrum ad reservata spatia in margine portus flectebamus, ubi classicula nostra, puppibus versus terram destinatis, sub præsidio paucorum nautarum parata stabat.

      Iam et Bodmilcar atque spado interim in navim Melcarth advenerunt, et in agea, quæ ad puppim ducebat, animoso quodam modo colloquebantur. Simul ac nos adventare vident, colloquendo subito finem faciunt; Bodmilcar sibilo nautas convocat, spado autem me conventum accedit.

      "Omnesne sarcinæ tuæ comportatæ sunt?" quæro ex Hazaele.

      "Ita sunt," respondet ille; "at ego perquam moleste fero camas nostras non in hac maiori navi paratas esse; in hac enim longe ampliori spatio, ampliorique commodo frueremur; tamen id parum refert: prima quaque statione id mutari poterit; hoc et Bodmilcari expedire videtur."

      "Fieri id nequit," aio ego, "serva regia mihi concredita est, eamque sic manere oportebit. Melcarth est oneraria, nec ad nauclerum onerariæ quidquam de vectoribus attinet. Ne de hac re quidquam amplius! Rectene traditum teneo, tibi a rege litteras pro me esse concreditas?"

      Ne verbo quidem in responsum prolato, spado cistellam santálinam mihi tradit, quá apertá, plures philyras papyri intus reperi, varia præcepta pro me complectentes.

      Quum iam prope signum silentii tubá a me dandum erat, iamque verbum prolaturus eram, quum subito Bodmilcar accurrit, æque in brachia mea coniicit, et, "Sacrificium Moloch obtuli," inquit, "vota Deo meo exsolvi, tibique iam animum sibi conscium pandere cogor. Veniam tuam, СКАЧАТЬ



<p>48</p>

Pars Armeniæ; n. 39.