Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 3

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ et ad hoc iter emetiendum tantum itavi, ut pedes omnino contumuissent, ac vix etiamnum par movendo essem."

      "Ain' tu," quærit Himilco, "pedibus te huc venisse? Certe Hercle, poteras quoddam navigium, quod te huc deveheret, reperire."

      "Navigium!" gannit subindignans Bodmilcar. "Ex quonam est moris in arido navibus vehi? Nonne prædico me ex Rehoboth, terra Chaldæorum, qui male pereant, huc venisse? Audi tamen me ex integro, tum futurum scio ut mihi compatiaris. Præ primis iter secundum littora occepi: a Philistinis mancipia ex Caucaso comparavi. Fortunæ meæ erant paratæ. Iam domum tendebam, Phasimque in littore Chalybæo appropinquabam, quum Dii quidam alieni, quòd persuasum mihi est nec Melcarth, nec Moloch talem esse, ut nautam Tyrium hunc in modum tractent, Dii, inquam quipiam alieni sævam nobis immiserunt tempestatem. Cunctis nervis intentis, nautarum catervam perinde ac vecturam humanam satis feliciter servavi, attamen principem mercium partem amisi, naviculæ autem mere misellæ ad exitium erant quassatæ. Una tantum via salutis, præterea nihil erat reliqui, nimirum, ut quod mihi supererat, per Armeniam et Chaldæam, pedibus traducerem, ea spe fultus, ut eo itinere alicubi mercatoribus occurrerem, iisque mancipia mea divenderem. At Dii ne nunc quidem mihi propitios se præbuerunt. Nimirum turba Chaldæorum nos adorta est. Nos quinquaginta armati ad catervam quadringentorum mancipiorum tuendam non sufficiebamus; quæ ut erat misera et improba, nullo pacto, nec plagis, nec precibus permovenda erat, ut ad se vindicandum vel digitos saltem porrigeret. Eo proinde ventum est, ut facile opprimeremur, atque ego, cum meis una captus, abducerer. Chaldæi nos regi Ninive vendere parabant, me autem, partem meæ ipsius vecturæ factum, stupebam."

      "Verumtamen, ecce te salvum! Quí id contigit?" interrogo veterem socium, "ut manus captorum effugeres? narra, sis, nobis."

      "Captores mei" pergit ille, "et explorare me, et vincire neglexerunt. Ipsa, itaque, prima nocte interluni, aliquot lurcones, custodes meos, loquelis oblectabam, fabulas ipsis texendo de colubris Libycis, deque incolis Tartessi, oribus medio in pectore hiantibus, oculisque in extremis digitis sitis, atque hi ore patulo mendacia excipiebant, quibus aures sedulo offundebam, iisque adeo erant intenti, ut muneris sui prorsus essent immemores. Occasione usus, primum unius alvum sicá meá confodio, alterum autem iugulo, et confestim effugio. Celeri pede elapsus, Moloch sint grates, nebulones omnino evasi. At nunc, quum iam hic sum, Diis solis notum quid de me fiat. Si munere gubernatoris potiri nequivero, vices nautæ Tyrii gregarii me obire oportebit."

      "Non oportebit, Bodmilcar," aio ego, "tempore maxime opportuno nobis occurristi. Sint Astarti grates, ille tu ipse es, quo maxime indigeo. A Rege mihi demandatum est, ut classem Tartessum navigaturam instruam; expeditioni ipse præsum, sicque licet mihi alterum a me præfectum te creare. Gubernator meus Himilco est, hic autem est Hanno, scriba meus; nunc autem in itinere sumus ad templum Deæ, et iam intrabimus ædem, ut coram Dea pactum litteris mandemus." Tum Bodmilcar:

      "Dii te ament, Mago chare!" gratus respondet, "omnes Superi æquas tibi referant vices. Si mihi dabitur tecum Tartessum navigare, iniurias, mihi a Chaldæis illatas, haud æegre tulero. Modo Melcarth siverit ut idonea navis nobis contingat, Himilcone duce iter nobis prospere cedet, etiamsi ad ultimas mundi oras eundum sit."

      Hanno, qui se interea nobis adiunxerat, e balteo suo atramentarium calamosque exprompsit, item cotem ad hos acuendos, in gradum templi consedit leges pacti litteris mandaturus, quibus ego præfectus classis creabar, Bodmilcar vicarius præfectus, Himilco autem gubernator princeps. Hoc facto, ego et Himilco sigilla nostra affiximus documento, quod et Bodmilcar facturus erat, et sigillum suum, vix sibi conscius, apud se quæritabat, quum demum illi incidit sibi id a Chaldæis ereptum fuisse. Itaque ego illi vicenos siclos obtuli, quibus et novum sigillum, et quædam indumenta compararet. Tum ego cum Himilcone ad sacrificium e fructibus et placenta Deæ Astarti offerendum processi; quo peracto, animis mire erectis, iter in portum fleximus, ubi leve nostrum navigium Gadita paratum præsto fuit.

      Postridie ad opus nostrum alacriter nos accinximus. Rationem itineris in papyro expressi. Statui meam Gaditam expeditam servare, sed consultum duxi gaulum in vicem actuarii fieri ad vectandas merces, duasque barcas suppetiarias gaulo, utpote qui nimiá aquá impeditus, littora propius accedere nequiret. Pro comitatu duas triremes ampliores, cum duplici stegá, quinquaginta remis actas selegi, similes paulo ante Sidoni inventis. Hoc ipso tempore Tyrii tres huiusmodi triremes in portu habebent, quæ quidem admodum celeres, nec aquis impeditæ, in prora validis rostris erant armatæ, ac tam velis, quam remis actæ, tum in usum bellicum, tum in mercatorium aptæ erant.

      Constitui, porro, ut carinæ lateraque horum navigiorum e cedro, mali autem atque antennæ e robore Basanico, e Iudæa, fierent. Morem veterem, quo vela e iuncis Galilæis, aut e fibris papyraceis parabantur, abrogavi, quod malebam ut eadem e præclara nostra Phœnicia cannabi texerentur, cuius in tenacissimam texturam apparandæ, incolæ Arvad, atque Tyrii, peritissimi erant. Materia hæc eadem erat, ex qua funes meos plecti curavi.

      Ut armificinam perambulabam, mirabar ingentem copiam æris coacervati, quum sub oculos meos cecidit plumbum album, quod a Celtis, procul ad Aquilonem occiduam sitis, obtentum erat. Antea quam ego iter eo susceperam, insulæ eæ prope ignotæ fuerunt. Mihi, profecto, persuasum est disquisitionem ibi a me institutam haud minorem in Phœnices contulisse utilitatem, quam beneficia quæ binis ante sæculis e repertis ad Tartessum argentifodinis redundaverant, licere mihi asseverare.

      Conspectus æris me permovit, ut consilium, quod mecum iam dudum volvebam, exsequerer. Tunc mihi occurrit, si carina, perinde ac latera sub aqua, eodem modo quo prora, ære muniretur, futurum esse, ut navigium multo firmius evadaret, nec lignum tam facile putresceret. Statui itaque proras triremum e dura mixtura plumbi albi cuprique fuso metallo obducere, carinas autem atque latera aquis mersa omnium quatuor navigiorum lamnis æreis cusis obdere. Æs Cypreum, ceu nimis molle ac spongiosum, meo proposito ineptum iudicavi; quod vero Libanus gignit nimis rigidum ac fragile; sed metallum Cilicium, utpote perquam firmum, et tamen ductile, usui meo aptissimum censui. Chelesbáal itaque, manceps Tyrius, operi se extemplo accinxit, atque lamnas, tres cubitos longas, ac duos latas, excudere cœpit.

      Rex ducentos fabros imperio meo subiecit. Ut vero horum laboribus penitius invigilare possem, placuit mihi domicilium cum sociis Viá Picatorum, e regione armamentarii conducere, unde e fenestris meis, in contignatione quarta, operas in Navali versantes commode perspicere poteram. Interim Hannonem elenchum mercium cambio aptarum conficere iussi. Ipse et Himilco his potissimum rebus sedulo congerendis erant dediti, Bodmilcar vero, duobus nautis accitis, vicinia portus solebat perambulare, ac, satis prospero eventu, tentabat nautas pro mea caterva, ex otiosis, allectare, qui galeris inclinibus circumquaque errabundi conduci gestiebant.

      Die primo mensis Nisan,38 integris quatuor septimanis ex quo munus mihi commissum susceperam, domum redux, cœnatum, socios altercantes offendi.

      "Heus," inquam, cubiculum ingressus, "quid mali vos agitat? quid rixamini?" Tum Hanno:

      "Bodmilcari," inquit, "ostendere volo buculo eum haud amplius sapere; nec se camelo Bactriano comptiorem præbere." Ad hæc Bodmilcar,

      "Tune," ait indignabundus, "tantam me contumeliam ab id genus ephebo ferre oportere arbitraberis? Egone ista convitia a simio hoc genus sylvestri tolerem, qui pupæ instar primo venti halitu vagiet, nosque ut se sicco restauremus flagitabit? Hic enim vitam medio inter scribillatores mulierculasque degere sciens est usque adeo, ut animo virili haud plus testudine hortensi polleat."

      Cui Hanno: "Vera, Hercle, memoras," per sarcasmum respondit, "enimvero experientiá tibi par non sum; me enim Chaldæi plagis non docuerunt, nec servi mei tergum mihi triverunt. Verumtamen, quamvis vigesimum nonnisi ætatis annum agam, primo quoque tempore me mare reformidare comperieris, licebit, ut me, soleæ instar tritæ, in mare præcipitem des. Cæterum, iter maritimum iam ad Citium usque expertus sum; fui etiam apud Ionios, quorum linguam apprime calleo, oppido melius quam quiscumque vestrum."

      "Mihine de Ioniis blateras, talpa cœca" furit Bodmilcar, "non id mihi tentabis, СКАЧАТЬ



<p>38</p>

Mensis Martii, et pars Aprilis; n. 30.