Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 10

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ flagito."

      Hanno illi incunctanter manum porrigit, certioremque eum facit, se, quidquid antehac perperam dictum factumque abs se in simultatem fuerit, prorsus oblivioni traditurum, in posterum vero eum omni humanitate prosecuturum. Ego autem, quum hos, cæterosque omnes, sic in gratiam redivisse cernerem, facile annui, gratoque admodum animo vidi nos omnes in amicitiam, pacem, atque concordiam conciliatos iter ingressuros.

      Quisque interea nauclerus suas nauticorum manuas congregavit. Hannibal, suis ubique dispositis, denos sagittarios, totidemque classiarios, in nostra navi continuit. Tum sacerdos suum cuique navi Numen solemni ritu per simulacra dispertivit.

      Priusquam solvissemus, domnædius noster, cuius sub tecto morati eramus, cum uxore, filioque una, viam sibi per præsidiorum ordines fecit, me appellavit:

      "Amice, Mago," sic fatur, "ferre non poteram, quin ante tuam profectionem te iterum convenirem. Ecce tibi placentas, hic autem quasillum uvæ passæ attuli; præ cæteris autem aliis, ecce binos utres genuini nectaris. Accipe hæc, amabo, in signum bonæ in te voluntatis. Vale, hominum optime, atque Dii omnes Deæque prospere te navigare faxint."

      "Vale, gubernator eximie," eloquitur domnædia, ad Himilconem versa, "tibi vero ego attuli hunc utrem Byblici, nam probe compertum habebam te nullum vinum huic anteponere."

      "Summas tibi, domnædia, habeo, reddoque gratias," grato animo respondet Himilco, "nam ego, profecto, nullum vinum genimini claræ Phœnices comparandum censeo. Scito, matrona præclarissima, tui gratissimi muneris me immemorem nunquam futurum; atque, si bene ominato sidere usi fuerimus, largientibusque Cabiris, salvi reduces fuerimus, spondeo tibi tali munusculo me ad te rediturum, quod cunctas mulieres Tyrias in invidiam rapturum sit."

      Filius coniugum, ephebus senum-denum annorum, singulari in Hannonem pietate ferebatur, nec facile dissuaderi poterat, ne se socium itineris adiungeret. Is amico fasciculum calamorum scriptoriorum dono tulit; atque hi animo admodum ægro alter ab altero divelli patiebantur.

      In omni hac hominum turba vir quidam intererat, quem summo honore prosequebar. Eius litterarum scientia probe Divina existimabatur. Sacerdos is erat provectissimæ ætatis, nomine Sanchoniathon,49 historiographus. Is, quamvis nullá itinera susceperit, rerum tamen notitiam totius fere orbis maximam inter æquales consecutus erat.

      Is me his verbis appellavit: "Mago, fili mi," inquit, "scriba tuus Hanno munus sibi suscepit litteris cuncta comprehendendi, quidquid rari, mirabilis, in dissitissimis quas visetis orbis partibus, et quidquid usquam comperietis scitu dignum, ad me perscribendi. Ille quidem ingenio claro et alacri est, ætate tamen indomitus, et in ephebis est. Si ergo, salvo tuo commodo, liceat, rogatum te esse volo, ut pro tua diligentia caveris, ut promissis stare ille ne detrectaverit."

      "Gratum mihi, pater, velim, existimes," respondet Hanno, "nihil quidquam a me præteritum iri, ut iuventutis temeritates frænem et compescam. Multis humanitatis officiis erga te haud ignoro me teneri; nec, si per vires possim, committere velim, ut præcepta disciplinæ, abs te mihi impertita, memoriá mihi dilabantur. Quamobrem, quantum viribus polleo, enitar, ut quæque memorabilia in nostris orbis partibus mihi innotuerint, meá operá, ad notitiam Phœnicum perferre possis, nec me discipulum tanto magistro indignum præbebo."

      Tum grandævus Sanchoniathon nobis Deorum favorem efflagitavit. Vix hoc peracto, sacerdos Astartes a navibus huc pervenit. Ut ipsa Hannonem præteribat, eam dixisse clare ac distincte audivi:

      "Ipsa tam proba est quam formosa."

      "St!" ille se monebat, "oblivione mihi delenda est. Pharaonem fortunatum!"

      Quum ad solvendum cuncta parata esse nuntiaretur, tubá ad conscendendum cani iussi, et omnes sedulo conscendimus. Primus qui pedem navi admoverat, Gisco fuit, Cabirorum gubernator, qui vulgo ut "Gisco Celta" cognoscebatur, vel, et hoc sæpissime, ut "Gisco Inauritus" memorari consuevit. Is navigationi ad Rhodanum octies interfuit; in una harum, ut famá accepimus, uxorem Celticam duxit, flavis comis, quæ hunc, in suis nativis sylvis usque adhuc exspectabat; alias eum a Siculis captum, ambasque eius auriculas ab iis præcisas esse tradunt Puppim ascendens, capedulo agitato, lætus inclamat:

      "Evove, nautici! omnes nautici præsto estote! Euoe! conscendite principes marium, Astartes soboles, præbete Navarcho aures! Tyrii et Sidonii, ad mare! ad mare! Navarchum Magonem Dii servent!"

      Nautici interim ad naves properant; quisque suam conscendit, ac simul ego in catasta puppis locum meum ceperam, parasemum meum e malo Astartes in signum profectionis evolvi, exostram revelli iussi; tum marræ vi magna prorsum, littori figuntur, naves retrorsum cedunt, – ac, tandem aliquando – profecti sumus.

      Cabiri, cum suis binis et vicenis remigibus præibat; excipit eam Astarte; Dagon vectabat Melcarth, quæ ob nimiam magnitudinem vela in portu minus apte explicare poterat. Classicula nostra læte præterlabebatur frequentia navigia, crepidinibus hærentia, perinde atque innumeras barcas, lembos, liburnas, celocesque, huc et illuc meantes ac vergentes, quæ multitudines hominum, quod sacra Melcarth necdum cessarant, in insulam et retro vectabant. Tubicines nostri usque canebant; remi nostri salum, velut ad modulum, verrebant, atque voces undique acclamantium spectatorum aera verberabant.

      E celsa catasta mea omnium navium tecta facile perspiciebam. Hic mihi adstabat Hanno, dum Himilco e prora gubernis50 operam dabat. Hannibal classiarios sua scuta lateribus navis appendere iussit, eorum autem quisque locum sibi destinatum tenebat. Hazael quoque, cui nulla prærogativa obtigerat, in suam privatam casteriam se recepit.

      Ostium portus mercatorii, cum suis geminis turribus speculatoriis, prætervecti, fauces penetravimus ad insulam ducentes, ubi multitudo navicularum, aplustribus ornatarum morabatur, supra quas, e longinquo ædes Suffetis Navalis eminebant, quarum fastigatus ascensus, multitudine obsessus, tegetibus variis, vexillisque conspicuus, et hinc clare discernebatur. Alias, in media insula, tholum templi Melcarth conspiciebam, cuius e summo culmine fumus cæruleus celsa petere, suffimenta, sine dubitatione, sacrificiorum, haud obscure indicarunt. Quin, cœlo claro, etiam sonus tubarum et cymbalorum, cæterorumque choragii instrumentorum clangor ad aures meas perferebantur.

      Gaulus regius, a gaulo suffetis comitatus, interim nobis occurrit. Supra puppim navigii regii catasta eminebat, quæ tegete, auro argentoque picta, undique obducta, tamquam ex integro metallica, fulgebat. Superficies remorum ebore erant tectæ; vela filis argenteis erant intertexta, acuque picta, cum imaginibus Melcarth, Moloch, atque Astartes, velum autem in medio, hyacinthini coloris, in imitationem undarum, viridi erat intextum, quarum e medio Astarte, in tutelam piscium contra Dagon, exsurgebat. In confinibus proræ chorus musicorum concinebat, in stega autem formosæ mulieres, tiaris regni, monilibusque triplicibus decoræ, citharis laute pictis modulabantur, aliæ autem taleolas æreas, cum cirris purpureis ac languido-viridibus, atque tintinnabulis minutulis ornatas manibus gerebant, et horum tinnitui accinebant. In extrema puppi rex Hiram in solio reclinatus conspiciebatur. Caput eius mitra, cum insignibus infulisque regiæ dignitatis integebat, ut apud principes Phœnicios erat solemne; barbam Syrorum more hispidam, in lacertis autem geminas armillas aureas gerebat. Solium eius ex auro vitreatoque factum, micabat. Tergum solii in similitudinem navis cælatum, ancónes autem delphinorum in speciem erant efficti. Duo viri ministrorum officio fungebantur: alter scriba, iunctis brachiis adstabat, alter vero custos sigilli. Pone hos servi stabant, quorum alter velabrum regium super caput regis servabat, purpure aureisque fimbriis insigne; alter autem labarum regium, e sindone purpurea textum, in quo imagines solis, lunæ dimidiatæ,51 stellarumque errantium erant filis argenteis expressæ, ferebat. Suffetes se in gaulo Præfecturæ Navalis tenebant, præsidio cincti custodum, quorum cassides Lydicæ, scutaque argentea, et suta52 solis splendore fulgebant.

      Regio comitatu СКАЧАТЬ



<p>49</p>

Auctor Phœnicius; n. 40.

<p>50</p>

Guberni sunt qui gubernant.

<p>51</p>

Insigne regni; n. 41.

<p>52</p>

Thorax, metallum quod pectus tegit.