Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner. Defoe Daniel
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner - Defoe Daniel страница 7

СКАЧАТЬ procellas, quae tentoria ac domicilia perverterent; tali in tempestate nil cavernis esse comparandum. Pigebat me videre fructūs plurimos et optimos humi prostratos et aquâ putrescentes. Arbores passim vim venti prodebant. Sine dubio autumnales procellae tantas fecerant ruinas. Seriùs ego hos in locos processeram, messe fructuum praeteritâ. Attamen hôc sub astro tam vegeta est vis terrae genitalis, ut novi fructus apparerent, qui mox possent maturescere. Plures horum concupivi, et de modo convehendi meditabar.

      85. Redii ad cavernas alacer animi, curarum oblītus. Peram oppleveram illis rebus quas memoravi; loculos autem vestium aromatis, gummine et citreis mālis aliquot. Protinus novos thesauros curatē digero. Denique a cavernis in arborem meam propter noctem retro cedere, paulò laboriosius videtur.

      86. Māne quum expergiscor, sentio dierum me amisisse computationem. Ne prorsus fierem barbarus, ad disciplinam puerilem me reduxi. Dies incipio in digitis numerare. Quid unoquoque die fecerim, ego mihimet recito; inde comperio, quinam sit hodiernus dies. Tum volo mathematicus rationes retractare. Dixi me quatuor libros e navi avexisse. Unus erat precum sacrarum libellus, secundum normas Papales: alterum erat de Geographiâ: tertium nihil habebat nisi numeros ad usum navigandi digestos: quartus ipsam nautarum mathematicam tractabat. Hanc perlego libenter. Quippe non solùm solitudine animum avertit, sed absolutius quiddam et sublimius subjecit cogitanti, ne semper de meis tantummodò curis satagerem.

      87. Quaerere potest lector, quî factum sit, ut ego, patre invito navigans, nauticam mathematicam edidicerim. Videlicet, admodùm juvenis Londinum petii, navem anquisiturus, in quâ peregre irem. Magna mihi tunc illa felicitas videbatur, quòd humanissimo cuidam viro, navĭs magistro, incĭdi, in Guineam navigaturo. Is me clementissimè exceptum, pro suo sodale habuit; persuasitque ut, quantam maximam possem conquirere pecuniam, hanc commutarem idoneâ merce qualem ipse admonebat, et apud se collocarem. Ego igitur quosdam ex amicis pecunias rogabam, hique, exoratâ matre meâ, fortasse etiam patre, quadraginta lībras Anglicas ad me remiserunt. Eas autem magister optimus sic administravit, ut, ex Africâ demùm reversus, mercem quam rettuli, nempe aureum pulverem, Londini trecentis lībris Anglicis mutaverim. Porrò (quod eram lectori demonstraturus) ipso in cursu, cum benevolentiâ vere paternâ, omnia quae navis magistrum scire oporteret, diligentissime me docebat, praesertim astrologicorum praecepta, viasque caelum servandi. Ego sane, tantâ caritate delenītus, summâ industriâ haec in studia incubui, rediique ex hâc expeditione magnopere auctus mentis vi, sive ad navigationem, sive ad mercaturam. Atqui, O meam maximam calamitatem! amicus ille summus meus atque alter pater, morbo vehemente correptus, decessit subitò. Hujus me tenera subit memoria, dum praecepta mathematicorum retracto, dum stellam Polarem observo, locique latitudinem (quam appellant astrologi) colligo; item dum noctibus singulis omnium horologiorum libramenta convoluta intendo.

      88. In animo imprimis erat, ut Cristiano more septimum quemque diem quodammodo religiose observarem; enimvero mecum constituebam septenorum dierum opera. Sic (credebam) temporis computationem eram servaturus. Mox vidi fore ut multa me prohiberent ullam praefinitam laborum rotam persequi; necnon sine religiosâ contione res nihili mihi erat dies Dominicus: itaque ad aliam rationem me properē converti. Novae lunae observantur facillimē et paene necessario. Navis fracta erat nocte proximâ post novam lunam: quando altera advēnit nova luna, decrevi mecum, atque unum defōdi stipitem propter mensem lunarem. Postea elegantiùs res administrandas censeo. Paxillos praeparo tredecim modicos et compares, gemens identidem si universum annum hic mihi degendum erit. In assi idoneae magnitudinis tredecim foramina terebro, illis paxillis accommodata. Quoties redit nova luna, paxillum solemniter infigo. Post lunam tredecies novatam, cunctos extraho paxillos, grandius terebro foramen et grandiorem insero palum. Hic pro anno lunari valet. Mox procedente lunâ, menstruos paxillos alium post alium restituo. His constitutis, novâ quîvis lunâ poteram computando affirmare, quinam esset ille dies secundum Europeas temporis rationes.

      CAPUT (IV.) QUARTUM

      89. Jam ad res convehendas trahulam decerno parare: nam rei fabrilis non eram imperitus. Hanc profectò artem in Braziliâ magnopere exercebam, cùm propter varios usūs, tùm quia ipse me animus excitabat. Fabrilis nempe opera valdē fuit necessaria nobis, nec servis nigritis satis bene cognita. Faber noster lignarius, bonus ille quidem vir, malleo fortiter feriebat, serrâ patienter laborabat: sed accuratē metiri, coarctare commissuras, immo, rectam lineam ducere, vix calluit; nedum designare opus. Si novam quandam casam vel officinam struere oportebat, praepropera ejus industria absurdissimique errores angebant me. Itaque hunc dum paro docere, ipse artem disco. Mathematicâ meâ scientiâ qualicunque adjutus, poteram sanē plura animo moliri, in chartâ describere, constituere, computare. Mox ipsis ferramentis manu prehensis, delineabam, dissecabam, runcinabam; nihil quod lignarii fabri est, intentatum relinquo. 90. Jamque, ut dicebam, ad confingendam trahulam me converto, quae èt per arenas et super leviorem rupium superficiem facilè currat. Dolio quodam ligneo, quod perfractum erat, detraho circulos ferreos. Hos, velut calceos, trabibus duobus brevibus paribusque, leniter curvatis, subjicio. Suprà, simplicissimum constituo currum, in quo vehatur onus viribus meis tractu non nimium. Restim addo, atque finitum est opus. Quoniam in recessu aestûs continuus erat arenae margo a praesepi meo usque ad portum, hâc viâ, quaecunque vellem, in animo erat trahere: nec jam manibus humerisve portabam. Postea domum ipsam curatiùs digero atque excolo.

      91. Conclavia verō habui nulla; plura quidem septa, siquidem unaquaeque caverna, seu locus cameratus, erat pro septo. Principale septum meum ipsius erat cubiculum, de cujus munimentis erit dicendum: dein penaria, pro cibo qualicunque: tertium, culina; tum, fumarium; deinceps armamentarium sive fabrica; sextum erat musēum. In musēo lĭbros, horologia, astrologicam supellectilem, lībram trutinariam, materiam omnem scriptoriam repono, cum sellâ e tribus quas habebam optimâ. Harum rerum aliquot cum pecuniâ in cistis erant: mensam postea confeci. Septimum septum continere debebat ignis materiem; lignarium appellabam. Octavum pro fructuario cedebat. Novum pro haedi stabulo destinabam. Decimum ac remotissimum nitrati erat pulveris repositorium. 92. Cubiculum autem tale fuit. Angustâ ac celsâ fenestrâ intrabatur, cujus limen quinque pedes ab externo sŏlo, duos ab interno aestimaverim. Alteram intus habebat fenestram, per quam aura flabat salubris: hanc tamen, prae multâ meâ cautione, transennâ protexi. De vallandâ externâ fenestrâ cogitaveram; sed arboreum meum opus imitari, in saxo nimis difficile videbatur. Plures portarum formas considero, mox rejicio. Puteum potiùs volo sub fenestrâ fodere, quem ipse scalis transeam, dein scalas intus ad me retraham. 93. Navales scalae meri erant gradūs lignei, firmiter constricti funibus, qui pondus hominis tutò sustentabant. In navis lătĕre septem ampliùs dependebant pedes. Lătĕra nunc his adjungo lignea, tantummodo ut rigōrem, non ut robur addam; nam funium robur sufficiebat; sed quia flexiles erant, id hic erat incommodum. Scalae sic refectae octo pedum habebant longitudinem. 94. Deinde ligones recognosco cunctos, et marras bifurcas trifidasque, si quid horum possit cuniculariae hastae vicem gerere; sŏlum enim calcarium robusto egebat ferramento. Talia inveni instrumenta, quorum ope puteum, brevem sanē, defōdi sub ipsâ fenestrâ, duo tantùm pedes altum, sed quatuor ampliùs a rupe exstantem. Vecte ferreo, quanquam non acuto, graviora saxa amolitus sum, postquam initia penetrandi factu sunt. Tum hôc puteo adeò protectus videbar, ut ne a pardo quidem foret metuendum. 95. Illud enim me confirmabat, quòd feles ferae quae non naribus confisae venantur, nunquam possent conjectare, quid in meo cubiculo dormiret. Ego verō interdum serpentes quoque formidabam: sed nunquam ne unum quidem anguem, magnum parvumve, meâ in insulâ vidi; quae, velut Hibernia, sancti Patricii benedictione videbatur frui. Stelliones erant in cavernis, quos fovebam, quia muscas insectasque comedunt: et sanē facilè mansuescebant. 96. Si ligonibus res non cessisset, fodinam paratus eram nitrato pulvere displodere. Praetermisi narrare, me, postquam dolium pulveris nitrati aquâ marinâ corrupti deportavi, intus crustam invenisse duram, intra quam pulvis siccus erat et planē incolumis. Crustam malleo comminutam reservavi, et pro experimento, vel lusûs causâ, aliquoties in pyrotechnicam adhibueram, diffisus posse in aliquam utilitatem converti. Postea credebam rudera haec nitrata ad fodinas displodendas esse accommodata: igitur asservavi, si fortè usus vĕniret. 97. Pulvere nitrato eram profecto assuetissimus, de quâ re libet ampliùs explicare lectori. Etenim dum degebam in Braziliâ, maximo studio missilis plumbi dirigendi peritiam colebam. Nec sanē unquam СКАЧАТЬ