Название: Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner
Автор: Defoe Daniel
Издательство: Public Domain
Жанр: Зарубежная классика
isbn:
isbn:
32. Magnâ ex parte sterilior videbatur insula, saxosis collibus abundans, non sine arboribus; quae quidem in cavis locis densabantur. Nisi numerarem felem quandam feram, carnivoras non offenderam bestias; sed praeter macacos ac sciuros in convalle, lepores et exiguos porcillos videram; aves autem notas ignotasque ubique quàm plurimas. Alitem majorem, arbori insidentem, glandibus olorinis transverbero rediens. Pluma ejus rostrumque accipitris erat, ungues modicae, caro piscibus foetida. Tum vero memet increpabam quòd jaculandi suppetias perderem. Alites autem rapaces, quanquam plurimos, non magnos illos videram. Porrò feras hujus insulae coram homine plerasque intrepidas esse repperi. A collis jugo ingentes prospicio arbores, quas aestus in flumine resurgens debeat alluere. Hae supra ratem erant, neque procul ab arbore in quâ proximâ nocte dormiveram. Subter has statuo ratem attrahere, succedente aestu. Sed propere reversus, ignem exstinctum invenio, cibum non male coctum. Feles, valde famelicae, magnâ voce querebantur. Has et canem largiter pasco; et mecum statuo, plures etiam me fabas, si possim, navĕ extracturum.
33. At ferae visio felis me commoverat aliquantum. Verebar ne majores ejusmodi bestiae hîc degerent, ut pardus, ut panthera, quae arbores facilè escendunt. Circumvallare me certus sum. Utensilibus arreptis fabrilibus cum materiâ ac fune, peto arborem meam; ubi, incisuris securi impressis, pālos infigo, breves tabulas suprà destino, tum quator desuper palis contra ictus infernos corroboro. Quippe intellexi felem quamcunque ab ipsâ stirpe arboris tanquam incurrere sursum; et si quid praeruptē emineat, arceri. Restim autem quasi in annulos duos sive amenta complico, quem ramis alligatum, ipse possim prehendere ascendens. Tali tum podio arborem, ut poteram, praetexui: postea confirmavi, pleniore adjutus supellectile. 34. Jam video noctem aestumque approperare. Sublicis evulsis, pone cymbam traho ratem, apponoque sub arbore ingenti incolumem; ubi latēre posse credens, sublicis iterum depango. Deoneratâ cymbâ, compono res omnes accurate. Tum, crastinis consiliis aestuans, tamen somno celeriter corripior, alatis blattis atque vespertilionibus contemtis.
35. Evigilo ante diluculum. Depropero ad cymbam detrudoque in fluvium; cănis quasi suo jure insilit. Subter stellis remigo, adverso aestu. In navem invado, etiam ante solem ortum; sed dilucescebat. Inspicio arcam meam; optime aquam excluserat. Caeteras item e mari subtractas stuppâ ac pice pariter ac meam ipsius concludo. Omnia funibus contentissimis astringo. Mox quattuor sufficere videntur; immo sic tutius fore ad primum experimentum. His in mare delatis, et firmissimē constrictis superpono dolium pulveris nitrati, alterum panis, mox totum fabri repositorium. Adjungo seriam olei, ollam picis, arma missilia aliquot, alias res minores. Vela quotquot inveni, quae supervacanea portabamus, cum scaphae velo, collocavi supra; superque his rursus carbasum quendam pice liquidâ oblĭtum. Tantum onus facillime videbantur arcae tolerare.
36. Postquam restibus omnia consolidavi, paulò ante meridiem, strenuo nisu ratem ad littus traho, paene infimo in aestûs recessu. Sed inter postēs saxeos in sĭnum illum procedo, neque in flumen adversum volŏ me committere. Mare intrà mox quietissimum invenio, et quasi in stagno religo ratem. Maximē gavisus, projicio me sub rupe et paulisper sub umbrâ requiesco: dein cibo recreatus, ad operam redeo. 37. Quidquid erat in rate, in algosum siccae arenae acervum expono; sed laboriosē, propter humiles aquas. Video mare adhuc tranquillum; cras posse co-oriri procellas. Spes et cupiditas, quamvis lasso, dedit vires. Cum carbaso illo (si fortè sit usui) atque cunctis funibus retraho ratem ad navem. Quintam illam properē adjungo arcam, et aliquot res ponderosas impono; inter quas hîc nominare libet mŏlam ferramentis acuendis, glandium majorum cadulos duo: in cymbâ autem meas vestes, et pulveris nitrati aliquantum. Cuncta deporto intra postes marinos incolumia paulò ante tenebras. Valdē defessus inde redibam: sed aestus cymbam subvexit sine meâ vi. Vix poteram coenare; igitur pasto căne felibusque, somno me commisi.
CAPUT (II.) SECUNDUM
38. TRIUM dierum res gestas narravi singillatim. Imo in corde meo inscriptae sunt, quasi hesternae essent. In iis quae sequuntur, saepius accidet, ut rem probē nōverim, diem meminerim parùm; nec lectori jucundum foret, ut res, si possem, diarii more enarrarem. Dehinc, quae ex nave insuper avexi, summatim potiùs memorabo. 39. Quarto māne dormivi post lucem. Jejunus, vescor avidē: etenim in aheno cibus aliquot dierum mihi meisque restabat. Sed quasi nervis succisis, languebat animus fastidiebatque suos successūs. “Cur laboro?” inquiebam “cur-ve juvat me vivere, solitarium, moribundum? Quid prosunt navĭs spolia, nĭsĭ ut aliquot dies vitam extraham?” Tum addidi clarâ voce: Nĭsĭ fortè! Nĭsĭ fortè! Mox intelligo ventum a mari flare, aestum violentiùs insurgere, in ostio periculosum forsitan cymbae fore. Cymbulam autem illam majoris quàm cuncta quae in nave restabant aestimabam. 40. Tum si ad navem ratem e portu meo traxissem – etenim illum maris sĭnum postibus munitum jam Portum Meum appellabam – quis sponderet, quin naufragium ipso in flumine patĕrer rediens? Nubes porrò volitare animadverti; imber ne caderet, meliùs tegi, quae exposita reliqueram in portu. Etenim cava plura illâ in rupe cognoveram. Illùc igitur pedibus confestim ire decerno. 41. Rupes ad laevam primò rubra erat, nĭsĭ ubi algâ obtegeretur; ipso in portu alba; ulterius praeceps ac caerula: omnis autem e saxo (ut credidi) calcario. Portus cavis locis, immò cavernis abundabat, quarum in aliquam possem sine magno labore eas res recondere, quas pluvia corrumperet potissimùm. Per algas cactosque enisus, hùc reposui lectum vestesque omnes, item panem, ignipultas ac nitratum pulverem, carbaso illo piceato contecta. Res fabriles et cetera graviora vēlis obtexi.
42. Jam corporis illuvies me vexat; nam per tres laboriosissimos dies ac duas noctes iisdem in vestimentis illotus manseram. Discingor nataturus. Pleno ferè aestu quasi lacus maris clarissimus coràm redundabat. Cadebat pluvia tenuis, sed inter nubes radiabat jubar; mox apparebat arcus coelestis. Mirē ille visus stringit mulcetque animum meum. 43. Atqui cănis in aquam me insequitur et mecum vult ludere. Nostratium cănum ille fortasse Graio Hibernorum căni simillimus erat, Molosso domestico gracilior et velocior, glabro item corpore, ut caloribus nāto. Probē nătabat, sed digitatus erat, non palmipes (quod appellant); id est, digitis non erat pellitis; atque ego velocitate natandi facile eum superabam. Itaque hunc dum eludo, me recreo. Ut ex aquâ egressus sum, is crura pedesque meos tam amanter lambit, atque tam gestit me recuperâsse, ut nequiverim me continere. In effusum fletum solvor, velut olim in pueritiâ, sentioque cor exonerari. Vestes mutavi: immundas in aquâ marinâ sub majoribus lapillis demergo: tum egredior, insulam exploraturus. 44. Scando e portu per ardua. Inde video illum collem, quò anteà enīsus sum, hôc a lătĕre ascensu facillimum. Culmen rupium planities erat sive campus calcarius, delicatis vestitus herbis. Hae recenti pluviâ ita erant recreatae, ut nova veteribus admista folia florum praetulerint speciem, ubi rubor vel purpura cum novo virore contendebant. Lepŏres sive cuniculi suis e latibulis egredientes audentiùs me aspexere, quos ne insequeretur, aegrē repressi canem.
45. Mox in scopulosa loco evado, et capros discerno feros procul; antilopas potiùs dixerim. Pone saxa inserpo, quanquam minimē fugaces erant. Glandibus olorinis tubum suffercio; dein igne emisso occīdo capram vulneroque haedum juxtà. Cănĭs intercurrens haedum prehensâ pelle attinet, dum assequor. Crure vulneratam posteriore invenio; poterat tamen incedere. Matrem volui reportare ad flumen vallemque meam; sed fateor, adhuc eram tam delicatus, ut noluerim recentem vestitum sanguine commaculare. Sudariò e sinu vestis extracto, argillâque udâ in vulnus compressâ, constrinxi firmiter; tum gramine sanguinem omnem abstersi. 46. Volui eam in cervicibus portare; sed quando conor, id verò meas vires exsuperat. Super glareosam humum aegerrimē cornibus eam traho, in gramine faciliùs. Haedi cornibus funiculo circumdato, hanc duco mecum simul; id quod, dum ignipultam porto, paene nimium erat; igitur saepius consedi. Via autem et declivis erat, nec longa, circa alterum jŭgi lătus; itaque tandem pervēni. 47. Protinus in udo linteo СКАЧАТЬ