Название: Rebilius Cruso: Robinson Crusoe, in Latin; a book to lighten tedium to a learner
Автор: Defoe Daniel
Издательство: Public Domain
Жанр: Зарубежная классика
isbn:
isbn:
48. Dum strenuē me exercebam, vix sentiebam miserias meas: sed simul ac lassitudo abrumperet operam, nisi somno corriperer, mens coepit agitari: id quod saepius mihi evēnit. Meas egomet cogitationes nequibam tolerare, et variis quasi ventis hùc illùc ferebar. In desperatissimâ conditione me videbam, extra navium Europaearum cursum. Fracto animo, lugens, interdum lacrimans, diffisus Deo, decreta ejus conquerens; rursùs ipse memet objurgabam, solabar, hortabar, confirmabam, maximē gavisus quòd tot res e navĕ congessissem. 49. Itaque per id tempus, quoniam apud neminem potui vicem miserari meam, aperui capsam scriptoriam, ex quâ chartam, calamos, atramentum, protuli, incipioque angores meos argumentando effundere, quasi per sermonem. Mox talem altercationem in tabulas (ut ita dicam) accepti impensique refero, quas lectoris oculis nunc subjicere libet.
50. Profectò ultima illa nimis me pupugēre. Quae pro levamentis scripsi, vulnus animi recrudescere fecerunt. “Peccavi,” inquam: “meritam poenam tolerabo viriliter: fortasse ipsa poena aliquid tandem boni afferet.” Tum citò sedata est omnis mea perturbatio. Ego autem haec atque talia reputans, admiror, quanta sit vis vel incertae obscuraeque religionis, si modò rectâ intendatur viâ. Illud fortasse et si fortè pluris est, quàm quis putaverit; quia saepius indicium est animi per tenebras, lucem versùs, enītentis. Id autem ipsum est virtus: nam sapientissimus quisque nostrûm in suâ tamen versatur caligine, semperque eluctatur pleniorem versùs lucem. Itaque iterùm evasi strenuus. 51. Tum căni felibusque haedum conciliare studeo. Omnes paxillis depango vicinis; unicuique suum largior cibatum; unumquemque suâ vice demulceo. Ex consuctudine spero familiaritatem, ex meâ caritate caritatem mutuam. Postea ad portum căne comitante reversus, alias exploro cavernas, pluresque res meliùs ordino. 52. Tredecim dies in terrâ degebam, necdum navis evanuerat. Illam undecies (credo) ascendi. Quantumvis co-acervaveram, plus tamen concupiscebam; et dum navis consistebat, inter eam portumque meum acerrimum sustento ratĭs commercium. Res aliquot, quas avexi, libet hic memorare: Incudem artillatoris, quam aegerrimē amolitus sum; virgas vectesque ferreos; pensilem lectum cum lodicibus; suppărum antīcum e subsidiariis: lacernas plures: piscatoriam supellectilem novam atque amplam. Porro e re jaculatoriâ magnos forcipes follesque, malleum robustissimum, pelves ferreas ad plumbum liquefaciendum, batillum grande. Tum omnes ignipultas, bonas malas, asporto; item alterum par pistolarum. Demùm fabrilem mensam, retinaculo cocleato instructam, multo cum labore per tollenonem demitto, laetusque comperio hanc per se natare. Inter minores res memoro libram cum lancibus aheneis, sive trutinam oportet appellare, quam in scrinio magistri offendi. Ille propter medicas, credo, usūs habebat; nam magister nautis pro medico erat. Ego hanc, velut pecunias, idcirco asservavi, siquando pro nummis valeret. Ingentem plumbi convoluti laminam, quae nimia posset esse, securi malleoque discissam particulatim asportavi; etiam magnum pilularum plumbearum vim, plures rudentes, funes, ferreos hamos, clavos, pessulos, confibulas, annulos. Cannonas suâ ex sede non eram deturbaturus. Postea magnum tritici dolium laetus invenio, seriam optimi adōris, sacchari cadum majorem, vini ardentis amphoras tres; porro cultros furcillasque mensales, grandem forficem, tres novaculas, quatuor nautarum gladios sive sicas.
53. Ne fortè mirètur lector, quare tantam bellici terroris vim in mercatoriâ nave vexerīmus, naturam illius commercii curatiùs demonstrabo. Homines barbaros e Guineâ eramus in servitutem reportaturi; quem ad usum ét ipsa navis et omnis ejus dispositio ceteris erat valdē diversa. Grandiuscula erat navis, navales socii sexdecim. Cannonas habebat quinque, – unam a tergo, – ne forte aut cum praedonibus aut cum nigritis foret confligendum; neve, propter subitum aliquod in Europâ bellum, Lusitaniâ implicatâ, nos tanquam Lusitani lacesseremur. Ignipultae quoque inerant plures, pars venando, alia pars pugnae apta. Simul pulveris nitrati plumbique rotundati vim magnam vehebamus, atque adeo hominem unum toti rei jaculatoriae praefectum: Artillator appellabatur. Harum rerum impensâ valdē minuitur negociatoribus lucrum, nisi quòd hôc in commercio merx quae exportatur vilissima est; quae reportatur, pretiosissima.
54. Aliquot fabas primâ in rate asportavi. Quanquam sciebam magnam hujus cibi vim navi fuisse impositam, sed infra in alveo, credidi marinâ aquâ corruptam esse. Nihilominus descendo. Puppim versus omnia sicca erant; in inferiore parte aqua stagnabat. Sed non me illud repellit. Infrà nudus, per aquam incedo, quae genu attingebat, scrutorque merces palpando: tandem saccos invenio fabis plenos. Unum horum placebat avehere, sed quando conor, nequeo ad tabulata extollere. Re deliberatâ, non operae pretium videtur de cibo madido laborem pendere; nam asservari posse quis spoponderit? 55. Mox res duras acutasque sub pedibus sentio; ipsa erant ferramenta, quae inter merces nostras imperaveram. Palae, planē nostratium instar, profectò non inerant; tantùm ligones, furcillataeque marrae, praeter sarcula ac dolabras. Deinde in sĕcures incĭdo. Tales res sub aquâ dijudicare, paulùm difficile erat. Num operae esset pretium auferre, – dubitabam. Tandem aliquot cujusque generis assumo, praesertim capita securium ac ligonum. 56. Postea felicior eram. Nam in conclavi quôdam, quod coqui nostri erat proprium, quinque offendi corbes, fabarum plenas, apprimē siccarum. Has curatiùs repono avehendas, et aliam post aliam cunctas demùm ad terram deporto salvas. 57. Porro dum mensam fabrilem amovebam, quae suprà erat, non in alveo, pone in angulo fasces quosdam mercium retexi. Hos aperio. Intus erant versicolores vestes, quas propter Afrorum commercium imperaveram. Avidē corripio, sed nesciebam quare. Posteà numeravi, invēnīque sexaginta. Ceterae, ut opinor, fuerant in alveo.
58. Duodecimo māne, ut remigo ex portu ratem pone trahens, fluctus asperior aliquantum aquae in cymbam immisit. Exhaurire simul atque remigare non poteram: si remos inhiberem, verebar ne deflexa cursu cymba lătus undis objiceret. In portum, ut tutius, stătim redeo: ibi roborandam suscipio cymbam. Altiorem facio proram, additis tabulis, quae, ferreis virgis firmatae, aliquantum asperginis possint rejicere. Non longi laboris erat illud; sed nimius ventus me terrebat, igitur reliquum diem scaphae addixi. 59. Illud consideraveram. Naufragium recente lunâ passi eramus ipsis in Kalendis Septembribus. Ad plenilunium iterùm intumescente Oceano posse credebam sublevari scapham; grande momentum, servaretur-ne an prorsùs confringeretur. Ex arcis meis unam deligo, aquae (siqua alia) impenetrabilem. Quidquid in scaphâ infirmum videtur, summâ meâ arte reficio, seu stuppâ ac pice, seu argillâ vitreariâ opus sit. Simul ac aestus recesserat, ancoram quàm longissimē per arenas mare versùs traho, suo ancorali arctiùs scaphae colligatam. Dentem ancorae firmiter defigo, quoad possum. Ipso in ancorali, circà septem pedes ab ancora, funem brevem nodo astrictissimo implico; mox hùc deportatam arcam eodem fune connecto. 60. Illud evenit, quod speraveram. Arca, aestu insurgente sublevata, simul ut ad scapham aqua pertingebat, (nam ego cum spe metuque cuncta notabam) incepit scapham attrahere. Tum pro cupâ2 natante arca mihi erat. Confestim decurro ad cymbam. Per aestum remigo, ubi propter altitudinem aquae fluctŭs non se frangebat; et ut primùm scapham assequor, eam remulco inhibens, solvo ancorale; nam ancoram extrahere, nimii id fuisset temporis. Mox, ovans et praegestiens, scapham in portum deduco incolumem. Haec in duodecimo erant die. 61. Māne insequente, quum speculor, sentio mari malè credi: tamen quasdam etiam res volui eripere, quanquam rati non confidebam. Scalas navis ac tollenonem ad ultimum reliqueram. Optimas habebat fores diaeta3 principalis: has concupivi, quia bonâ erant fabricâ. Cardines facile avello: fores reste firmiter colligo. Dein suculas4 cum trochleis5 assumsi; ipsius porro tollenonis ferramenta omnia: sed scapum rostrumque ejus, quae lignea erant, trahenda per aquas destinavi, cum scalis et foribus. Ferreum onus, uno homine non gravius, in cymbâ decerno asportare.
62. Impigrē redii, sed aestus in horas magis tumescebat. Tunc quum maximē intrabam portûs ostium, agmen ponè tractum adeo disjectabat cymbam, ut ego perterritus funes necessario absolverim, ne demergerer. Incolumis egomet postes illos praetereo, laetus quòd nil mihi cymbaeque accidisset, praeter asperginem profusam. 63. Ventus etiam atque etiam incrudescebat: post tres horas violenta flabat procella, quae totam per noctem furebat. Māne, ut prospexi, СКАЧАТЬ
2
A buoy.
3
The cabin.
4
Windlass.
5
Pulleys.