Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга страница 19

СКАЧАТЬ fortitudinem scilicet corporalem in spiritualem, assument pennas ut aquile, que cum se vult renovare, veteres pennas deponit et novas accipit. Ad quod nos hortatur apostolus dicens: deponite vos secundum pristinam conversacionem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et induite novum hominem, qui secundum deum creatus est. Et sic renovabitur ut aquile juventus tua, et volabis in virtute castitatis, et non deficies, quia sagitta Jonathe nunquam abiit retrorsum. Potest ergo dicere caro casti hominis cum Job: sagitte domini in me sunt, quarum indignacio ebibit spiritum meum scilicet luxurie. Quanta sit indignacio castitatis contra luxuriam, et quomodo, nemo novit, nisi qui expertus est. De renovacionis utilitate dicit Bernardus: quod castitate decorius, que mundum de immundo conceptum semine, de hoste domesticum, angelum denique de homine facit? Judith eciam viriliter egit et Holofernem occidit, populumque domini a periculis liberavit, eo quod castitatem amavit. O quam pulcra et utilis est casta generacio. Per pharetram, que a ferendo jacula dicitur, denotatur paupertas, quia sicut in pharetra sagitta sic castitas in paupertate absconditur, et conservatur, quia vidua in deliciis vivens mortua est. Unde potest castitas dicere illud Ysaie: posuit me dominus quasi sagittam electam, et in pharetra sua abscondit me. Nec sufficit illa paupertas in religiosis, de qua Bernardus ait: volunt esse pauperes eo pacto, quod nihil eis desit, et sic diligunt paupertatem, ut nullam inopiam paciantur; sed illa voluntaria et cum defectu paupertas, de qua dicit dominus: beati pauperes spiritu, que secundum Bernardum est cum intencione et desiderio spirituali propter solum beneplacitum dei et salutem animarum. Hee sunt pharetre servorum Adadezer, qui interpretatur precipuus separator, quia paupertas a diviciis separat. Quas pharetras David, vultu desiderabilis, Cristus, in quem et angeli desiderant prospicere, tulit i. e. pertulit in hoc mundo, et attulit eas in Jerusalem, ubi nudus pependit in cruce, ut paupertatis ejus vestigia imitemur. Hec paupertas medicinalis est, quia, ut dicit Gregorius, quos morum infirmitas vulnerat, paupertatis medicina sanat: paupertas enim superbiam occidit, et duas sanguisugas infernales avariciam et luxuriam suffocat.

      De funda

      De funda dicitur in Zacharia: dominus exercituum proteget eos, et devorabunt et subicient eos lapidibus funde. Legitur et in libro regum: quod anima inimicorum David rotabitur, quasi in impetu et in circulo funde. Hec est funda, cum qua David jecit et percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam in terram, prevaluitque David adversus Philisteum in funda et lapide, percussumque Philisteum interfecit.

      De baculo

      De baculo dicit dominus per Ysaiam: Ve Assur, virga furoris mei et baculus; et interpositis quibusdam sequitur: virga percuciet te, et baculum levabit super te in via Egipti. De spirituali significacione baculi et funde legitur, quod David pugnaturus contra Golyam, tulit baculum, quem semper habebat secum, et elegit quinque lapides limpidissimos, quos posuit in peram pastoralem, et fundam manu tulit, et occidit Philisteum armatum. Per Philisteum armatum intellige dyabolum, paratum ad temptandum. Sis ergo tu David manu fortis, penitens, et semper tecum habeas baculum sancta crucis, eligasque quinque lapides, i. e. quinque vulnera Cristi, et pone in peram pastoralem i. e. in animam tuam, et circumduc manu fundam i. e. rememoracionem omnium horum, et occides eum, nec tibi in temptacione aliqua prevalebit. Immo si solum iste baculus sancta crucis ad consilium Helisei prophete ponatur super faciem pueri i. e. pueriliter viventis mortui, reviviscet.

      De galea

      De galea dicitur, quod Saul induit David vestimentis suis et posuit galeam eream super caput ejus. Dixit et dominus per Jeremiam: procedite ad bellum, jungite equos et ascendite equites, et state in galeis. Per galeam significatur salus, quam homo consequitur a deo de hiis armis virtutum. De qua dicit apostolus: galeam salutis assumite; et Ysaias: indutus justicia ut lorica et galea salutis in capite ejus. O quam securus stabis in bello, si hiis armis fueris circumcinctus, et erit tibi dominus deus salutis tue, salus tua usque ad extremum terre. Hec sunt arma, quibus Jacob patriarcha partem illam tulit de manu Amorrei in gladio et arcu, quam dedit filio suo Joseph, quibus et filii Israel terram sanctam exterminatis possessoribus possederunt, et David hostes regni sui devicit, et Machabei civitatem sanctam Jerusalem destructam reparaverunt et templum domini sordibus gencium pollutum interfectis hostibus mundaverunt. O fortissimi milites et bellatores incliti, induite hec arma et vindicate injuriam crucifixi domini et terram sanctam Cristianis debitam recuperate, ab infidelibus occupatam. Confortamini et non dessolvantur manus vestre in bello. Erit enim merces operi vestro, merces illa, de qua dominus ad Abraam dixit: ego ero merces tua magna nimis. Si labor vos terret, videte mercedem, scientes, quod, sicut vicia nunquam sunt sine pena, ita virtutes sine premio, et premium virtutis erit ipse, qui virtutem dedit.

      9. De usu armorum carnalium et spiritualium

      Sex sunt cause, propter quas utimur armis carnalibus et spiritualibus. Prima est propter exercicium, ut exercitemur in bellis secundum voluntatem dei, qui multas gentes dimisit inter filios Israel, ut Israelem et omnes, qui non noverunt bella Chananeorum erudiret in eis, et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. Quid valeret aliquis in prelio, nisi exrcitatus esset in armis. Unde tempore pacis fiunt torneamenta et ludi alii militares propter exercicium, ne instante bello, cum hostes sunt in foribus, aliquis non habens consuetudinem armorum dicat cum David: non possum sic armatus incedere, et ita inermis non possit hostibus obviare. Sed quia milicia est hominis vita super terram, ita quam cito venit homo in mundum, intrat campum pugnaturus contra aëreas potestates, et arma milicie nostre non sunt carnalia, sed potencia a deo. Ideo secundum doctrinam apostoli debemus induere armaturam dei i. e. virtutes, que a solo deo sunt, qui dat virtutem et fortitudinem plebi sue, et exercitari in illis, ut sciamus et possimus resistere in die malo tentacionis, et ut et in nobis virtutes augeantur per exercicium, ut dicit Crisostomus: sicut omne artificium corporali exercitacione servatur, augetur et additur, ita omnis virtus per exercicium augetur, per desidiam minoratur. – Secunda causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium insidias. Unde filii Israel timentes insidias hostium, assumentes arma bellica sederunt per loca angusta itineris et custodiebant tota die et nocte. Legitur et de Juda Machabeo, quod precepit filiis Israel, armatos esse in locis oportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur. Ad idem utimur armis spiritualibus, ut dicit apostolus: confortamini in domino et in potencia virtutis ejus, et induite vos armaturam dei, ut possitis stare contra insidias dyaboli, qui insidiatur nobis quasi leo in spelunca sua. Hic est ille leo adversarius noster dyabolus, qui circuit querens, quem devoret, cui resistere debemus in virtute fidei. – Tercia causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter hostium apertam impugnacionem. Unde dicitur in libro Machabeorum, quod cum Lisias confidens in multitudine bellatorum, nunquam recogitans potestatem dei, sed mente effrenatus, vellet civitatem sanctam Jerusalem et templum dei destruere, et jam presidium expugnasset, Machabeus sumptis armis, et qui cum eo erant, hoc cognito, cum fletu et lacrimis rogabant dominum, ut eis bonum angelum mitteret et salutem. Convaluerunt animo et viribus, et irruentes impetu in eos prostraverunt XI milia peditum ex eis et equites mille et sexcentos universosque in fugam verterunt; plures ex eis vulnerati nudi evaserunt, sed et ipse Lisias turpiter fugiens evasit. Hec est causa, propter quam fratres domus Theutonice ab introitu terre Prussie usque ad presentem diem utuntur gladiis continue, ut in promptu habeant, quo se defendant, si contra eos ab hostibus insurgeret aperta impugnacio vel occulta. Eodem modo utimur armis virtutum contra apertas impugnaciones dyaboli. Unde dicit apostolus: in carne ambulantes non secundum carnem militemus, nam arma milicie nostre non sunt carnalia, glossa i. e. debilia, sed potencia i. e. forcia, a deo i.e. per deum, ad destructionem municionum i. e. calliditatum demonum, destruentes consilia scilicet mala demonum, et omnem altitudinem i. e. profunditatem intellectus, extollentem se adversus dei scienciam i. e. fidem. Semper ergo sis paratus in armis virtutum contra impugnacionem dyaboli, quia secundum Paulinum episcopum ad Augustinum hostis ille noster mille nocendi habet artes, qui tam variis expugnandus est armis, quam impugnat insidiis. Si te aperte impugnaverit vel occulte vicio superbie, obicias in defensione tua virtutem humilitatis, et fugiet a te. Sicque facies in omni peccato. Si armis virtutis opposite in defensione tua uteris, victor eris. – Quarta causa, propter quam utimur armis carnalibus, est propter pacem, ut possimus bona nostra in pace possidere. Unde dicit dominus: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia, que possidet. Sic СКАЧАТЬ