Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий. Петр из Дусбурга
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий - Петр из Дусбурга страница 15

СКАЧАТЬ autem non prodest quidquam, ideo ponende sunt septem columpne alie spirituales in hac domo, quarum tres scilicet obediencia, paupertas, castitas disciplinam ordinent regularem, et quatuor alie videlicet contricio, confessio, satisfactio et caritas, que operit multitudinem peccatorum, omnem sancte observancie negligenciam in torpentibus zelo rectitudinis disciplinent. Hee sunt columpne spirituales excise manu sapiencie in domo hac sacre religionis, quam edificavit dominus papa, ita quod si pluvia avaricie descendat et flumina luxurie et venti superbie flent et irruant in illam, non possit cadere; fundata est enim supra firmam petram, petra autem est Cristus.

      1. De institucione ordinis domus theutonicorum

      In nomine domini amen. Anno incarnacionis ejusdem MCXC tempore illo, quando civitas Achonensis esset a Cristianis obsessa et divina favente gracia de manibus infidelium recuperata, fuerunt in exercitu cristianorum quidam devoti homines de Bremensi et Lubicensi civitatibus, qui tanquam viri misericordie oculis compassionum intendentes in diversos et intolerabiles defectus et incommoda infirmorum degencium in dicto exercitu, fundaverunt hospitale in tentorio suo facto de velo ejusdam navis, dicte cocka theutonice, ubi dictos infirmos colligentes, ipsis devote et humiliter serviebant et de bonis sibi a deo collatis caritative procurantes misericorditer pertractabant, attendentes, quod in persona cujuslibet infirmi vel pauperis susciperent ipsum Cristum, qui dicet hiis, qui a dextris erunt in judicio: esurivi et dedistis mihi manducare, sitivi et dedistis mihi bibere, hospes eram et collegistis me, nudus eram et cooperuistis me, infirmus eram et visitastis me etc; et cum dicent: ubi te vidimus talia pacientem, respondebit: amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus meis minimis, mihi fecistis. Ecce quomodo Cristus infirmos et debiles et despectos quosque fratres vocat; et bene, caro enim et frater noster est. Sed quia dicit apostolus: ego plantavi, Apollo rigavit, dominus autem incrementum dedit; ex quibus verbis liquide licet appareat, quod neque is qui plantat, neque is qui rigat, aliquid sit, sed qui incrementum dat, deus; tamen humana diligencia impensionis cure sollicitudinem debet impendere circa plantas, que adhuc novelle fructus uberes afferunt et uberiores suo tempore repromittunt. Unde cum dominus patriarcha Jerosolimitanus, Henricus rex Jerosolimitanus illustris, Nazarenus et Tyrensis et Cesariensis archiepiscopi et Bethlemitanus et Achonensis episcopi, magister hospiltalis sancti Johannis et magister domus templi et multi fratres ambarum domorum pluresque barones terre sancte scilicet Radulphus dominus Tiberiadis et dominus Hugo frater suus, et Raynaldus dominus Sidonis, et dominus Eymarus de Cesarea, et dominus Johannes de Hibelino et multi alii de regno Jerusalem, et de Alemania Conradus Maguntinensis archiepiscopus, Conradus Herbipolensis episcopus et cancellarius imperii Romani, Wolgerius Pataviensis episcopus, Gardolphus Halberstatensis episcopus, et Cicensis episcopus, Fridericus dux Swevie, Henricus palatinus comes Reni et dux de Brunswich, Fridericus dux Austrie, Henricus dux Brabancie, qui capitaneus tunc erat exercitus, Hermannus palatinus comes Saxonie et lantgravius Thuringie, Albertus marchio Brandenburgensis et Henricus de Calendin marscalcus imperii, Conradus marchio de Landsbergk, Theodericus marchio Misnensis, comites vero et magnates et quam plures nobiles dicti exercitus, oculo propiciacionis videntes, hanc novellam hospitalis plantacionem aliquales fructus honoris et honestatis tempestiva quadam fecunditate producere, et sperantes indubitanter, quod domino incrementum dante, expansis ramis suis, uberrimam fructuum copiam faceret in futurum, omnium principum supradictorum consilium in hoc resedit, ut dominus Fridericus dux Swevie nuncios solempnes fratri suo serenissimo domino Henrico VI regi Romanorum, futuro imperatori, mitteret, qui apud dominum papam institucionem et confirmacionem hospitalis prehabiti impetraret. Papa itaque audita hac legacione piis petencium precibus inclinatus in dicto hospitali ordinem fratrum hospitalis Jerosolimitani circa pauperes et infirmos, fratrum vero milicie templi circa clericos et milites et alios fratres instituit et in nomine domini confirmavit, concendens fratribus dicti hospitalis, ut nigra cruce et albo pallio uterentur, omnesque libertates, immunitates et indulgencias, venerandis domibus predictorum hospitalis et templi ab apostolica sede concessas, indulsit, ut eis uterentur libere sicut illi. Dignum enim erat, ut qui in operacione virtutum pio vellent proposito fieri pares, in assecucione aposlolici beneficii essent coëquales. Sicque institutus et confirmatus et multis privilegiis dotatus est venerandus ille militaris ordo fratrum hospitalis sancte Marie domus Theutonicorum Jerosolimitani. Hec est vinea domini Sabaoth electa, quam tu, Jesu Criste, instituisti, fuistique dux itineris in conspectu ejus. Plantasti radices ejus et implevit terram, transtulisti eam postea et ejecisti gentes de terra Prussie et Lyvonie et plantasti eam ibi, et sic extendit palmites suos usque ad mare et usque ad flumen propagines ejus. Hec reverenda milicia non solum in terra est ab hominibus confirmata, verum eciam typo celi et terre multipharie prefigurata. Legimus enim in veteribus historiis, magnum patriarcham Abraham cum suis vernaculis CCC. XVIII. annos pro liberacione fratris deum timentis decertasse et captivitate innocencium conversa, postquam a cede regum reverteretur, eidem patriarche encenia munerum panis et vini cum benedictione dei excelsi, quo protegente hostes in manibus suis erant, a Melchisedech rege et sacerdote fuisse oblata. Ex quo tempore tyrocinia fidelium contra nacionum turbas ceperunt exerceri, revelante extunc spiritu sancto, quanto favore iis, qui summum in ecclesia obtinet locum, tales amplecti debeat tyrones, ad protectionis ecclesiastice benedictionem eosdem speciali benevolencia suscipiens et suis indulgenciis et privilegiis encenia patrimoniorom crucifixi militibus illis oblata confirmans. Hec milicia celi et terre typo prefigurata sola et precipua esse videtur, que vicem Cristi in oprobrio sue crucis doleat et terram sanctam Cristianis debitam recuperare ab oppressione gentilium se devovit. Vidit namque Joannes ecclesiam militantem sub typo nove Jerusalem de celis a triumphante descendere, in qua cum ceteris celestium virtutum agminibus potestates deo militant, quamlibet potestatem contrariam debellando. Quo profecto visio nos ammonet, quosdam in ecclesia militante debere contineri milites, quorum votum sit, inimicam ecclesie tyrannidem infidelium propulsare, statuente in omnibus altissimo terminos fidelium populorum juxta numerum et officium angelorum dei. Huic et terre consonat testimonium. Nam sub Moyse et Josue et aliis judicibus Israel milites dei nova bella, que elegit dominus, eligentes, stirpem Enachim et ceteros iniquos terre sancte inhabitatores gygantee malicie coheredes leonum more invadentes funditus exterminaverunt, illis duntaxat exceptis, quos ad erudicionem populi dei servavit dispensacio sub onere servitutis. Secundum vero incrementa temporis religionis hujus simul creverunt prefiguraciones. David enim secundum cor dei in regnum fidelium exaltatus, ut propheta futurorum prescius, expressiora milicie hujus presagia presignans, legiones Cerethi et Pheleti membra quedam sue voluit esse familie, quorum hoc esset officii, quatinus secundum proprii nominis significacionem capitis sui custodes jugiter haberentur, ut videlicet insidiatores capitis David exterminantes mirabili salute subjectos defensarent. Cerethi exterminantes, Pheleti vero salvantes mirabiliter interpretantur. Propheta quippe cum esset David et familiare spiritus sancti organum, tam presencia quam futura in scripturis veritatis intuens, distinctione sue cohortis edocuit, quod in novissimis temporibus caput ecclesie Cristus custodes foret habiturus, qui non precisiores animas suas se ipsis facientes accigerentur gladio suo sancto super femur suum, ut fortissimi Israel viri Salomonis lectulum ambientes timores nocturnos tenebrose perfidie a finibus expellerent Cristianis. Subit eciam animum illud laudabile et deo dignum bellum Machabeorum, qui in deserto feni cibo pasti, ne participes fierent coinquinacionis, zelo legis et fidei replete, Antiochum Epiphanem et radicem iniquitatis, qui populum dei ad ritus gentiles et lupanar epheborum pertrahere nitebatur, dei suffulti juvamine contriverunt, ut sancta iterato mundarent, arcem Sion reciperent, et redderent pacem terre. Quorum bella sacer hic ordo milicie videlicet domus hospitalis sancte Marie Theutonicorum in Jerusalem strenue imitans, membris honorabilibus meruit decorari, diversis ad diversa digna deo officia laudabiliter ordinatis. Sunt namque milites et bellatores electi zelo legis patrie manu valida hostes conterentes. Sunt et caritatis beneficiis affluentes, hospitum, peregrinorum et pauperum receptores. Sunt insuper, qui pietatis visceribus in hospitalibus languidis et decumbentibus non abhominatis squaloribus fervido spiritu subministraverint. Inter que membra dignum ac perutilem clerici locum habent, ut tanqum scintille in medio discurrentes pacis tempore ad laycos fratres exhortaciones de observancia regulari faciant, et divina celebrant, ac sacramenta ministrent, sed ad arma convolantibus sanguinem vivere et mori memoriam scilicet crucifixi domini ostendentes, ad virtutem acuant preliandi, et sic a fine robustorum militum usque ad finem infirmorum decumbencium, quorum custodiunt consciencias, et muniunt exitus, fortiter accingentes in suavitate spiritus sua ministeria exequuntur. Hunc ergo spiritualem ordinem ad utilitatem sancte ecclesie se generalius diffundentem congratulacionis oculo diversi summi pontifices intuentes, СКАЧАТЬ