Название: Пётр из Дусбурга. Хроника земли Прусской. Текст, перевод, комментарий
Автор: Петр из Дусбурга
Издательство: АЛЬМА МАТЕР
Серия: Древнейшие источники по истории Восточной Европы
isbn: 978-5-98426-240-8
isbn:
8. De armis carnalibus et spiritualibus
Scriptum est in canticis, quod in turri David omnis armature forcium dependebat, et in libro sapiencie, quod LX fortes ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, Salomonis lectulum ambiebant uniuscujusque ensis super femur suum propter timores nocturnos. In quo notatur, quod custodes capitis Jesu Cristi debent habere arma, quibus turrim fidei exterminatis insidiatoribus defendant, et sancte matris ecclesie lectum pacis custodiant et quietis. Sed quia Judith non in armorum potencia, sed in virtute laudatur, eo quod occidit Holofernem; quis in arcu suo speravit et gladius ejus salvavit eum? aut qui in gladio suo possederunt terram? Ideo secundum doctrinam apostoli debemus eciam induere armaturam dei i. e. virtutes, que, ut dicit Macrobius, sole beatum faciunt hominem, et vi tuentur possessorem suum. Hiis armis virtutum debemus eciam ab hostibus nos tueri, ut dicit Boecius: talia tibi contulimus arma, que nisi prior abjecisses, invicta te firmitate tuerentur. Singula ergo arma, carnalia et spiritualia, sibi moraliter correspondencia, de quibus meminit sacra scriptura, cum quibus pugnandum est in hoc bello novo domini, hic ponentur.
De scuto
De scuto dicitur, quod Salomon fecit CC hastas et CCC scuta; et ecclesiasticus dicit, quod super scutum potentis adversus inimicum pugnabit. Pro scuto accipe fidem, de qua Paulus dicit: in omnibus sumentes scutum fidei, que est fundamentum omnium virtutum; sine qua, ut dicit Augustinus, omnis virtus sicut ramus sine virtute radicis arescit; et ut dicit Paulus: impossibile est deo placere sine fide, sed ea habita veniunt nobis omnia bona pariter cum illa. Unde dicit dominus: habete fidem dei; amen dico vobis, quicunque dixerit huic monti: tollere et mittere in mare, et non hesitaverit in corde suo, sed crediderit, quia, quodcunque dixerit, fiat, fiet ei. Ecce quanta vis fidei. Hoc est scutum inexpugnabile, quo Josaphath rex Juda populum trepidantem consolatus est, dicens: confidite in domino deo nostro, et securi eritis, et cuncta evenient vobis prospera; unde factum est, quod filii Amon et Moab versi in semetipsos concidere mutuis vulneribus, ut non superesset quisquam, qui necem posset evadere. Magne fidei verbum fuit, cum David pugnaturus contra Golyam, diceret: tu venis ad me in gladio et hasta et clipeo, ego venio ad te in nomine domini, et tradidit eum dominus in manus suas. O quanta fides fuit in Jonatha et Juda Machabeo, cum dicerent: non est difficile domino, salvare in multitudine vel in paucis. Ibi per Jonatham et armigerum ejus XX viri in media parte jugeri sunt percussi, et nacio Philistinorum conturbata est. Hic per Judam Seron et exercitus ejus est contritus. Hec est victoria, que vincit mundum: quis est autem, qui vincit mundum, nisi qui credit, quoniam Jesus est filius dei; qui dicit: qui credit in me, etsi mortuus fuerit, vivet. Volve ergo et revolve omnem evangelice historie textum, quasi in omni salvacione corporum et animarum reperies dominum conclusisse: fides tua te salvum fecit.
De gladio
De gladio dicitur Jeremias extendisse dexteram et dedisse Jude gladium dicens: accipe gladium sanctum munus a deo, quo deicies adversarios populi mei Israel. Iste est gladius, quo Judas castra filiorum Israel protegebat. Hic gladius, o fortissimi milites Cristi, sicut gladius Saulis nunquam revertatur inanis, ita quod impleatur de inimicis crucis Cristi: foris vastabit eos gladius et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene, ut quocienscunque aliquid adversitatis occurrit eis, semper dicant: non est aliud nisi gladius Gedeonis i. e. milicie Cristiane. Pro gladio accipe bona opera, quia fides sine operibus mortua est. Quedam arma defendunt corpus ab impetu hostium, gladius se extendit ad opus, quo deicitur adversarius, et sicut ex utraque parte est acutus, ita bona opera ex una parte actorem suum defendunt a pena infernali, ex alia ad eterna gaudia introducunt.
De lancea
De lancea dicitur, quod Jojada sacerdos lanceas dedit centurionibus, qui custodias domus domini observabant. Hee sunt lancee, quas Joab, princeps milicie, fixit in corde Absolonis, qui patrem suum David persequebatur. Pro lancea, que recta est, accipe rectam intencionem, et secundum doctrinam apostoli: quodcunque facitis in verbo et opere, in nomine domini facite, et sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facitis, omnia in gloriam dei facite. Ex hac lancea meritum et demeritum cujuslibet operis procedit, quia nunquam format mala intencio bonum opus et e converso.
De clipeo
De clipeo hortatur Ysaias: surgite principes, arripite clipeum. Et ad Josue dixit dominus: leva clipeum, qui in manu tua est, contra urbem Hay, quam tradam tibi, et sequitur ibidem: Josue vero non retraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clipeum, donec interficerentur omnes habitatores Hay. Sic faciant preelecti bellatores, non ut Saul, de quo legitur, quod abjectus est clipeus forcium, clipeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Pro clipeo accipe sermonem domini, quo ad omnia bona opera informemur, de quo dicitur: sermo domini clipeus ignitus est omnibus sperantibus in se. Qui ideo ignites dicitur, quia ab omnibus telis igneis dyaboli defendit. De hoc Judas Machabeus dicitur singulos suorum armasse, non clipei nec haste municione, sed sermonibus optimis. Sed ideo optimi dicuntur, quia verbum dei, quecunque voluit, facit, et prosperabitur in illis, ad que missum est. Si non proficit in uno, prodest in altero; nunquam vacuum revertetur.
De lorica
De lorica dicitur, quod Judas Machabeus induit se lorica tanquam gigas, et protegebat castra sua. Pro lorica accipe justiciam, de qua apostolus dicit: induite loricam justicie. Hec justicia reddit unicuique, quod suum est, deo humilitatem subjectionis, de qua dicit dominus: sic decet nos implere omnem justiciam; proximo compassionem, unde Gregorius: vera justicia compassionem habet, falsa indignacionem; sibi carnis subjugacionem, quia justum est, quod caro tanquam ancilla sub jugo sit anime, unde dicit ecclesiasticus: fili, accedens ad servitutem dei, sta in justicia, et interpositis quibusdam sequitur: pro justicia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justicia, et deus expugnabit pro te inimicos tuos. Et tunc implebitur illud psalmiste: justicia et pax osculate sunt, aliter non erit pax, sed caro semper concupiscent adversus spiritum, spiritus vero adversus carnem.
De arcu et pharetra
De arcu et pharetra dixit Isaac filio suo Esau: sume arma tua, pharetram et arcum.
De sagitta
De sagitta dicit Ysaias: suscitavit dominus regem Medorum contra Babilonem, sagittis implete pharetras; ut impleatur verbum domini in hostibus crucis Cristi: congregabo super eos mala et sagittas meas complebo in eis. Per hec tria intellige illa tria, que sunt de substancia cujuslibet religionis, scilicet obedienciam, castitatem et paupertatem. Per arcum obediencia designatur, quia sicut incurvatur, flectitur et reflectitur sine fractura, ita religiosus inter prospera et adversa equo animo sine murmure debet incurvari per obedienciam et reflecti. De qua incurvacione obediencie Ysaac benedicens filium suum Jacob, ait: esto dominus fratrum tuorum, et incurventur ante te filii matris tue; ut possit dicere obediens cum Ysaya: tetendit arcum suum dominus et posuit me quasi signum ad sagittam. O quam dure tenditur ibi arcus iste obediencie, ubi religiosus in bello, videns sibi mortis periculum imminere, non audet retrocedere. Ibi melior est obediencia, quam victima, quia, ut dicit Gregorius, per victimam aliena, per obedienciam caro propria mactatur. Per sagittam castitas notatur, quia sicut sagitta dicitur a sagio sagis, quod est ingeniose agere vel divinare, ita oportet hominem, ut possit caste vivere, ingeniose agere secundum anime sue vim naturalem contra sensus carnis, qui semper proni sunt in malum, et oportet et ipsum divinare i. e. deo plenum esse, quia nemo potest esse castus, nisi deus dederit. Item sagitta fertur duabus pennis ad modum avis, ut hostem celeriter interficiat, sic castitas, ut antiquum castitatis inimicum deiciat, utitur duabus pennis, que sunt renovacio vite veteris et renovacionis utilitas. De hiis duabus pennis loquitur Ysaias: qui sperant in domino, СКАЧАТЬ