Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 2

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ sufficere iudicavero.

Ad Festum Vernum, quo tempore navigatio annue instaurari solet, duo usque menses supererant. Hoc temporis intervallum mihi affatim sufficiebat, nam, præterquam quòd iussu Regis prius Ioppam17 navigare, illinc autem, ad excipienda Regis Davidis mandata, Hierosolyma proficisci debebam, opus in præsentia non erat, ut præter mea navigia nautasque, ullius rei curá tenerer; satis enim mihi constabat fore, ut frugum, militumque ferax Iudæa mihi copiam victús militumque suppeditatura esset.

Tam pronas aures suis præceptis me præbuisse Regi pergratum erat. Quapropter ærarium18 suum mihi mille siclos19 argenteos statim adnumerare iussit, ut instantibus indigentiis meis consulere possem; præfectis autem armamentarii20 demandavit, ut, si quo ligno, cannabi, aut ære indigerem, eorum voluntate inde tollere possem.

His peractis, Regi valedixi, meque ad scribam meum Hannonem, gubernatoremque Himilconem21 contuli, iste enim alter cunctis in meis peregrinationibus comes mihi esse consuevit. Hi, dum ego apud Regem morabar, in scamno, iuxta portam regiæ22 sedentes me præstolabantur, de causis disputantes, quæ animum Regis inducere videbantur, ut nos Sidone accersi iussisset; unde haud perperam coniectabant quoddam cœptum impendere, ac discrimina, ipsis haud ingrata, sublatere. Quamobrem, simulac vultum meum lætitiæ æstu rubentem conspicantur, Hanno

"Salve," inquit, alacri voce, "Here redux! Pro certo auguror Regem aliquod cordis tui votum præstitisse."

"Probe, Pol, hariolaris" inquam, "et quid tu id esse putas?"

"Fortasse" ait ille, "nova sufficietur navis ei, quam in Syrti Maiori23 amiseras; atque, insuper, vectura non spernendæ molis; quisnam Sidonius hoc amplius speret?" Tum ego:

"Scite" inquam, "mi Hanno, coniectas; tamen et aliquid aliud præterea. Verum bona nostra fortuna etiam postulat, ut vota nostra extemplo persolvamus. Festinemus itaque ad fanum Astartes,24 reddamus Divæ grates, eiusque tutelam nobis Ioppam tendentibus efflagitemus. Ioppam enim navigabimus, illinc autem Tartessum."

"Tartessum!" velut echo lætabunda resonabat vox Himilconis, ad cœlum levato uno oculo, siquidem alterum prœlio navali amiserat. "Siccine, Tartessum?" iterum clamitat, "O Dii fatorum navium arbitri, vos, o sidera, quæ in stega excubans toties lustrare consuevi, en vobis senos siclos paratos offero, non enim plures suppetunt. Verum conferte me Tartessum, faciteque ut mihi obviam sceleratus ille occurrat, cuius lancea me oculo orbavit, iam ego pulchre faciam ut mucronem pugionis mei Chalcidici25 sub ima costa sua terebrare sentiat; præterea etiam bovem in hostiam vobis voveo, eximiorem Api,26 fatuorum Ægyptiorum Deo."

Hanno minus æstuabat. "Ex mea parte" inquit, "satis existimabo, si ex ærumnosa lorá27 Iudaica, vilibusque mercimoniis Sidonicis, tantum mihi cambire28 contingat, ut commodum argenti cumulum aggerere valeam. Ac tum mirum quam lubebit villam in littore condere, ubi celocem29 meam, purpureis velis actam, æquora perarantem contemplando, licebit vitam luxu lautam degere."

"Memineris attamen" eum moneo, "priusquam detur vitam luxu tumentem in ædibus refulgentibus otio agere, haud dubie nobis instare sortem, ut noctes, nec paucas, sub dio, asperiori sub cœlo Occidentis agamus; nec semel famem nostram ut tenui victu, arido crustulo expleamus, antequam eo genere vitæ opiparæ potiaris." Ad hæc ille:

"Eo" inquit "iucundius erit in præterita respectare; et quum licuerit in nostris sumptuosis pulvinaribus reclinare, atque tum memoriam discriminum recolendo, tum auscultantibus ea hospitibus repræsentando, geminá frui voluptate."

Sermocinationes istiusmodi nos detinebant usque eò dum ad cupressetum pervenimus, cuius e medio argentatum templi Astartes tectum emicabat. Ædificium, iubare solis, ad Occasum vergentis coruscum, obliquos Phœbi radios, ex inauratis pinnaculis quæ graciles pilæ sustinebant, prorsum refundens, fulgoris pompá renidebat. Circum, in luco, sacræ volitabant palumbes, quæ luci sacra loca subinde ambientes, in perticis inauratis, pilas columnasque constringentibus conquieverunt. Passim greges puellarum in luco conspiciebantur, quæ in stolis albis, purpure aut argento patagiatis, partim mala granata pro sacrificio in templum deferebant, partim animi causa spatiari videbantur. Quandoque, quum fores templi patefiebant, e longinquo concentus sistrorum, tibiarum, et cithararum, quibus sacerdotes laudes Deæ celebrabant, exaudiebantur. Hi moduli, numerique concentus ac musicæ, quibus lenis palumbum gemitus sese immiscebat, tum etiam securarum30 virginum soluti cachinni inter hæc resonantes tales fuerunt, ut sonitus in arcanum quoddam murmur suaviter conflueret, nec facile fieri poterat, ut animos nostri similium præteriret, quorum aures, his insuetæ, haud unquam aliud, magisque concinnum, quam navium stridorem, gemitum fluctuum, atque ventorum boatum percipere consuevissent.

Interim ego cum Himilcone consultum adivi elenchum, qui pretia hostiarum ferebat. Hæc pretia tabulis æneis erant insculpta, quæ tabulæ ad dextrum in introitu ad vestibulum templi basi marmoreæ ingentis palumbis erant affixæ. In sacrificium placuit mihi aliquot fructus, unamque placentam eligere, quorum pretium unum siclum non excedebat; ubi autem me converto, ut Hannonem advocem, ecce obviam mihi fit aliquis, tenui ac squalidá nautarum tunicá indutus, qui celeri gradu, maledicta mutiens, versus me festinavit.

"Sic me Báal Sámaim, dominus cœli!"31 haud mei conscius exclamo; "nonne iste Bodmilcar Tyrius est?"

Is protinus subsistit, me ictu oculi agnoscit, et inter nos salutem damus et reddimus.

Bodmilcar, quem sic necopinato conveni, unus erat e veterioribus meis comitibus. In expeditionibus meis bellicis atque mercatoriis sæpenumero solebat ad latus meum uni alterive navi præesse. Is iam et Himilconi notus erat, atque una stupebamus, ac miserti sumus status eius, in quo sese visui nostro sistebat.

"Quid, malum," inquam impatiens, "te in hunc statum redegit? Namque tu olim Tyri dominus esse solebas aliquot gaulorum,32 ac minimum quaternarum barcarum,33 narra, sodes, quid mali te afflixerit, ut te nunc hic, tamquam mendicum, vix chitonetá34 indutum inveniamus?"

"Moloch35 mactet, et in ima perdat damnosos Chaldæos!" furens halitat Bodmilcar. "Ut galliniceps Nergal36 suus excruciet eos cunctos, ut urat assetque universos! Historia mea relatu brevis est. Auditedum! Vecturam habebam mancipiorum. Nunquam ulla vectura huic fuit comparanda, sub velis dumtaxat Tyriis. Alveus gauli mei Tyrii viros ferebat Caucasios, boum instar fortes, ac puellas Græcas, rectas et graciles, tamquam arundines; erant, insuper, Iudæi, qui vitis plectendæ, agrorumque culturæ gnari fuerunt. Hi omnes pretio ne æstimandi quidem erant."

"At vero, amice, Bodmilcar," quæro ex eo, "ubinam sunt isti omnes? Anne te numerus siclorum male venditæ mercis fefellit?"

"Ubi sint? ubi sint nunc?" vagit ille furens, "Omnes et singuli eorum in itinere sunt versus aliquod oppidum Chaldæorum, quos Dii perdant, trans Rehoboth. Loco autem siclorum sustinui calceorum ictus, liventesque plagas, quarum vestigia diu gesturus sum. Suffes quidem Navalis dedit mihi aliquot gerá-as,37 ut ærumnam dumtaxat prævertere possem, alioquin ne micam quidem СКАЧАТЬ

17

Jaffa, portus Palæstinæ; n. 15.

18

Pecuniæ custos.

19

Pecunia Iudaica, ciricter $0.65; n. 16.

20

Ubi arma fiunt; demando = impero.

21

Nomina virorum; n. 17.

22

Palatium Regis.

23

Sinus Maris Tripolitani.

24

Nomen Deæ Veneris Phœnicum, Dea navigationis; n. 18.

25

Oppidum in Eubœa (Negroponte); n. 19.

26

Bos, Deus Ægyptiorum; n. 20.

27

Vinum minus bonum; n. 21

28

Merces emutare, non vendere; n. 22

29

Navicula celerior, pro luxu.

30

Sine cura.

31

Vide Notam 23.

32

Navis maior, biremis; n. 24.

33

Navis minor, suppetiaria; n. 25

34

Tunica nautarum Phœnicum; n. 26.

35

Deus Ammonitarum; n. 27.

36

Deus Samaritanorum; n. 28.

37

Una vigesima pars sicli; n. 29.