Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII). AAVV
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Capbreu de la Confraria d'Òrfenes a Maridar de València (segles XIV-XVII) - AAVV страница 19

СКАЧАТЬ Item, dimitto viginti solidos273 dicte monete qui anno quolibet conserventur per maiordomum seu honorabiles confratres dicte elemosine Orfanarum ad opus et servitutem reformandi et emendi quando necesse fuerit vestimenta et alia diversa ornamenta predicte et eius altari necessaria hoc tamen retento expresse, qui in predictis omnibus nec inferius descriptis non intendo nech est intencio nec voluntas mea obligare in aliquo neminem filiorum meorum casu tamen quo ipsi filii mei fiant presbiteri et sint benefficiati eiusdem benefficii, immo predicta omnia sint et remaneant eorum bone consciencie et devocionii et habeat liberum et francum arbitrium dicendi et celebrandi et vel celebrari facere unam et tot missas sicut eis benevissum fuerit et quod benefficiatus predicti benefficii habeat recipere dictas viginti libras per manus patroni seu patronorum eiusdem benefficii. Attenta tamen qualitate, servitute ac bonitate et devocione quam eius benefficiatus demostrabit in celebracione predictarum trium missarum et servicio predicte capelle et omnes predicte quantitates, promitto emere et consignare ut supra cum licencia regia meis propriis sumptibus et expensis habenda cum condicionibus tamen superius designatis, ius patronatus vero predictis benefficii retineo michi integrum et illesum in tota vita mea.

      [13] Et post mei obitum volo quod sit patrona domina Ursola, uxor mea, et ipsa decendente volo quod sit patronus Andreas Garcie, filius dictorum coniugum, et post obitum dicti Andree Garsie volo quod sit patrona Clara, domicella, filia dictorum coniugum.

      [14] Et ||17r hiis omnibus decendentibus volo quod sit patronus honorabilis maiordomus laudabilis confratrie elemosine Orfanorum civitatis Valencie comittendo ei administracionem et patronagium predictis.274 Ita tamen quod casu quo dictum benefficium vaccare contigerit habeat presentare in benefficiatum eiusdem benefficii presbiterum missam celebrantem.

      [15] Volo eciam quod de illo fiat eleccio per maiordomum decem honorabilium confratrum dicte confratrie per illum quem secundum eorum antiquam et bonam ordinacionem est una anuta maiordomus et administrator ipsius elemosine dans et concedens eidem vel cuicumque alteri existenti confratri et maiordomo elemosine supradicte infra annum infra quem predictum benefficium vaccare contigerit et electio et presentacio fieri debebit plenariam potestatem faciendi electionem et presentacionem de aliquo presbitero in benefficiatum eiusdem benefficii sicut si ego personalem adessem.

      [16] Quiquidem maiordomus habeat facere dictam eleccionem cum consilio trium confratrum elemosine supradicte per ipsummet vel de eius voluntate eligendos de presbitero tamen missam celebranti. Tamen si dictus maiordomus et dictos tres confratres erant in aliqua decepcione seu discordia, quarum racione tempus eleccionis et presentaciones debuisset transire, tali casu volo et mando quod idem honorabilis maiordomus in onore sue anime faciat per ipsummet eleccionem et presentacionem de illo presbitero quem sibi placuerit missam tamen celebranti naturali dicte civitatis et non habente benefficium extramuros Valentini, et quod sit persona ydonea, bone vite et conversacionis honeste et privato talibus officiis et dignitatibus sicut communis et simplex presbiter serviat ecclesie Sancti Martini et celebret qualibet septimana tres missas intra capellam predictam de illis officiis quibus maiorem devocionem habuerit ad Dei gloriam et recomendacionem deffunctorum. Nunc vero ad dictum benefficium obtinendum cum dicta caritate viginti libras deinde percipiende nomino et presento vobis dicto domino vicario generali discretum Jacobum Garsie, clericum, fillium meum. Suplicans vobis dicto domino vicario generali quatinus intitucionem benefficii et aniversariorum ac lampadis et cereorum et aliarum rerum predictarum cum condicionibus et clausulis superius designatis et dictum benefficiatum presentatum dignemini benignitur admittere et ||17v acceptare sit igitur premissa omnia et singula, facio, promitto et convenio vobis dicto domino vicario generali et in manibus vestris et notarii infrascripto ut publice persone a me legittime stipulanti et recipienti vite et nomine omnium et singulorum quorum interest vel intererit aut intesse poterit quomodolibet in futurum facere et complere ac fieri et compleri facere quod ut superius est expressum, obligando scienter ad hec omnia bona et iura mea mobilia et inmobilia ubique habita et habenda. Et renuncio quo ad hec foro meo et iurisdictioni vestri dicti domini vicarii generalis me subito fidelitate regia semper salva. Renuncio eciam legi si convenerit de iurisdictione omnium iudicium et omni alii iuri obviam venienti.

      Et nos Bernardus Bonshoms, clericus, in decretis licenciatus, reverendissimi in Christo patris et domini, domini Hugonis, divina providencia episcopi Valencie, vicarius in spiritualibus et temporalibus generalis prefatus, attendentes premissa que secundum Deum et veram ac rectam conscienciam procedunt de nostri consensu sic gesta fuisse, pro tanto ea omnia acceptamus, laudamus et confirmanus.

      Quod est actum Valencie, quarta die octobris anno a Nativitate Domini millesimo quadrigentesimo quarto.

      Sig (signe) num mei Ferdinandi Garsie. Sig (signe) num Bernardi Bonshoms, vicarii generalis predictorum, qui hec laudamus, concedimus et firmamus.

      Testes inde sunt discreti Johannes Porta et Johannes Ferragut, presbiteri Valencie.

      Sig (signe notarial) num Dominici de Molinos, regia auctoritate notarii publici Valencie, qui premissis interfuit eaque per alium scribi fecit, cum rasis et correctis in LXIª et antepenultima linea ubi legitur «quarta» et in eadem linea ubi videtur «mei», et clausit loco, die et anno prefixis.

      [NOMENAMENT DE SÍNDIC DE FRANCESC VIDAL275]

      ||18r Noverint universi quod nos Johannes Gómiz, maiordomus laudabilis elemosine Orfanorum, Guillermus Çaera, Petrus Bou, Ludovicus Johan, Michael Andrés, Johannes Alegre et Bernardus de Penaroga, administratores dicte elemosine, iuncti in ecclesia Beate Caterine Valencie, facta convocacione nostri et magnifici confratris nostri Berengarii Martí quilibet convocatus non valuit adesse et in absencia Petri Andree et Jacobi de Fachs, confratrum nostrorum, qui propter eorum a civitate absenciam non potuerint convocari pro infrascriptis peragendis, gratis et de certa sciencia de fide vestri Francisci Vidal, apothecarii, civis Valencie, confissi per nos et dictos confratres absentes facimus, constituhimus et ordinamus procuratorem dicte elemosine vos honorabilem Franciscum Vidal,276 licet absentem tanquam presentem, ad petendum, exhigendum et recipiendum a quibuscumque universitatibus, collegiis et singularibus personis omnes et singulas peccunie quantitates debitas et debendas dicte elemosine pro pensionibus racione censualium et annualium prestacionem. Et de ipsis pensionibus seu quantitatibus omnibus et singulis apocas et aut alias pertinentes cautelas faciendum fieri faciendum, concedendum et firmandum. Et ad recipiendum omnes et singulas quantitates debitas et debendas racione laudimiorum, prediorum emphiteoticalium que sub directo dominio dicte elemosine tenentur et de cetero tenebuntur, retenta potestate iuris fatice et iuris laudandi contractus, quorum occasione fatica pertineat dicte elemosine et ius laudandi et de nuda recepcione dictarum quantitatum laudimiorum valeatis apocas aut alias pertinentes cautelas facere et firmare, ius vero laudandi et fatice nobis et nostri in hoc successoribus remanente et maiordomus pro ipsa elemosina et pro nobis, conferimus eciam vobis potestatem ad omnes et singulos actus iudiciarios <et extraiudiciarios et> iudiciorum preparatorios quos exercere valeatis libellum vel libellos verbo vel scriptis proponendo et recipiendo, excipiendo, replicando, triplicando et aliud tam active quam passive dicendo et proponendo, de calumpnie et veritate dicenda iurando et exadureso prestari calumpnie iuramentum instando. Testes instrumenta et alia probacionum genera producendo et personas et dicta testium corroborando et personis et dictis testium contradicendo et obiciendo et in causis renunciando et concludendo, sentencias interlocutorias et difinitivas audiendo, correcciones petendo, recursos emittendo et correccionem et recursum causas purgando et agravaminibus apellando et correccionum recursuum et apellacionum causas prosequendo. Exsecuciones, emparas, sequestra, tuiciones et alia utilia instando et alia omnia et singula sine quibus predicta comode expediri non possent instando||18v et faciendo. Et si expedierit aut necesse fuerit quascumque quantitates a curiis vel iudicibus recipiendo, cavendo et satisdando sub pactis, obligacionibus et renunciacionibus necessariis et aliis solitis et aliis vobis benevisis satisdando et fideiussori indempnitatem promittendo procuratorem vel procuratores ac unum vel plura de predictis sustituendo et eum vel eos revocando. СКАЧАТЬ