История руссов. Варяги и русская государственность. Сергей Лесной
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу История руссов. Варяги и русская государственность - Сергей Лесной страница 10

СКАЧАТЬ ибо из текста явствует, что события записаны современником их, во времена Василия Македонца.

      «…Et quae ad religionem eorum pertinent accurate ediscerent. Illi vero sciscitandi studio cupidi, Roman se conferunt: isticque omnia perscrutantur & exquirunt, ac curiosissime dispiciunt cum sanctorum templorum decorem, tum sacerdotum & pontificum ordinem. Imo etiam Patriarcham eorum, quem papam vocant invisunt; a quo verbis & doctrina ad ulilitatem suam spectante instituti, reventuntur ac regionem suam repetunt, hinc sese magno Regi sistunt; ipsique omnia quae viderant & audierant sedulo recensent.

      Adfirmabant porro, magna illa & verissima existere, nec ulteriori perquisitione & perscrutatione opus esse. Quod si velis, inquiunt, illustrissime & gloriosissime Domine princepsque noster, ipsorum fidem ampleati, id ipsius significcato, atque eorum mysteriis rite initiare. Quibus auditis proceres qui cum rege erant, maximeque ii, qui ipsi talis propositi auctores fuerant, rursus ipsum ita compellant.

      Non videtur nobis id agentum esse, nisi prius iidem ipsi Constantinopolitanos ritus explorent & ediscant. Fama quippe est eam urbem magnam, imo praestantiorem esse. Demumque e re fuerit, ut iidem hujus quoque religionem & cultum examinent ac experiantur: & sic postea ex his duabus meliorem deligemus».

      Посещение руссами Рима с целью испытания веры нам интересно только с той точки зрения, что это был обдуманный шаг, и что после отчета послов было решено посмотреть и веру Царьграда, а потом уже выбирать из двух вер лучшую.

      «Tum Rex ille prudens & conspicuus hoc consilium admisit & amplexas est. Quamobrem quatuor illos saepe memoratos viros, Constantinopolim mittit, ut omnia quae ad religionem spectabant explorarent ac experientur. In hanc vero illi urbem nec sine magno labore concedunt, atque Basilio Macedoni, tunc Romanorum sceptra moderanti se sistunt, ipsisque tanti suscepti itineris causam renunciant.

      Is vero ingenti gaudio hos excipiens, mox viros illos eruditos & praeclares adjungit, qui omnia in urbe pulcherrima monstrarent, quique rogata eorum recte intelligere possent, i isque satisfacere. Hi autem cum multa ipsis in urbe spectaculo digna ostendissent, in celebratissimum illum magnumque sanctae Sophiae templum cum ipsis ingressi sunt.

      Atque ut vulgo fertur, tum magna solennitas celebratur, sive S. Chrysostomi, sive Dormitionis sanctissimae Matris Domini mei; id vero non certo dicere valeo; verum tamen est tunc fuisse mirabilem magnamque celebritatem.

      Quatuor porro viri qui cum proceribus nostris erant, totum templum circumspexerunt, necnon quae ad celebritatem spectabant: luminaque cernantes, ac canticorum melodiam audientes, stupebant attoniti.

      Cum istic autem vespertini & matutini hymni tempore venissent, multaque dixissent audivissentque, accedit sacre et divinae liturgiae tempus: rursusque laudati viri cum proceribus illis ab Imperatore missis in venerandum & maximum Templum ingredientur, ut incruenti & divini mysterii spectatores essent. Huc deducto sermone, Dei erga homines amorem, qui vult omnes salvos fieri & ad cognitionem veritatis venire, stupens considero.

      Nam cum Ethnici & barbari illi in termaximum, ut diximus, templum intrassent; stantesque omnia quae ibi tum gerebantur considerarent, curioseque sciscitarentur, cur primum quem parvum vocant, ingressus, deinde vero magnus fieret, quare Subdiaconi & Diaconi ex sacro bemate, cum lucernis & flabellis egrederentur, imo eticam sacerdotes & pontifices, pro assueto more cum tremendis ac divinis mysteriis, necnon Patriarcha qui tunc sedem obtinebat: ac turba in pavimento procideret, preces effunderet clamaretque, Domine miserere.

      Illi vero quatuor gentiles soli, intentis oculis sine reverentia haec respiciebant: omnesque sacros ritus considerabant. Ouare misericors ille & miserator Deus noster, iisdem viris oculos aperuit, ut quaedam & mirabilia viderent, at postea sciscitantes, rei viritatem ediscerent. Absoluto quippe divino illo & magno ingressu, cum signo vocati omnes surrexissent: quamprimum viri illi qui stupendam visionem conspexerant imperatoris proceres secum adstantes, manibus arreptos sic alloquuntur: Tremenda & magna esse quae hactenus videramus non diifitemur: quod autem nunc vidimus humanam naturam exsuperat: juvenes quippe quosdam conspeximus alatos, specioso nec assueto amictu, qui pavimentum minime contingebant, sed per aera ferebantur psallentes, Sanctus, Sanctus, Sanctus.

      Quod sane nos omnes plus quam caetera in stuporem magnamque admirationem conjecit. Quibus auditis Imperatoris proceres ita respondent: Et fortasse omnia Christianorum mysteria ignorantes, nescitis ipsos Angelos de coelo descendere, & cum Sacerdotibus nostris ministerium obire.

      Tum illi, Verissimum sane & manifestum est quod vos dictis; nec alio argumento opus habet: omnia quippe ipsis oculis vidimus. Demum nos remittite ut eo redeamus unde legati fuimus, quo principem nostrum de iis quae vidimus & probe didicimus, certiorem faciamus. Quos illi tunc cum gaudio & laetitia magna dimiserunt».

      Из этого подробного описания посещения четырьмя руссами храма Святой Софии видно, что описывал человек, бывший при этом, слышавший речи обеих сторон и видевший впечатление, производимое на руссов торжественным богослужением.

      «Reversi autem iili in regionem suam, clarissimo & magno Regi se sistentes, post solitum exhibitum obsequium, omnia quae viderant & audierant ipsi renuntiarunt, talia loquentes: Magna & splendida quaedam nos Romae nuper vidisse non negamus: at quae Constantinopoli visa nobis sunt, humanam omnem mentem obstupefaciunt; quae illi minutatim recensuerunt».

      Таким образом, послы доложили князю руссов, что виденное ими в Царьграде далеко превосходит то, что они видели в Риме.

      «Magnus vero princeps rei veritatem ab ipsis edoctus, de eaque certior factus, nulla imposita mora, Constantinopolim ad piissimum Imperatorem legatos mittit, qui Episcopum peterent, ut innumeram ibi populi multitudinem doctrina imbueret & baptizaret».

      Князь руссов снова послал послов, которые просили у императора послать им епископа для крещения народа.

      «Tunc porro Basilius Macedo Romanorum sceptra moderabatur; qui exceptis cum gaudio magno hujusmodi legatis, Episcopum eo misit pietate & virtute clarum, cum comitibus duobus, Cyrillo & Athanasio: qui & ipsi virtute, eruditione & prudentia ornatissimi erant: neque solum divinae Scripturae notitia repleti; sed etiam in humanioribus literis probe exercitati, ut eorum scripta testificarunt».

      Император Василий Македонец послал руссам епископа, а вместе с ним двух ученых мужей: Кирилла и Афанасия (Кирилла и Мефодия. – С. Л.). Таким образом, согласно греческой рукописи, переведенной Бандурой на латынь, СКАЧАТЬ