Pericla Navarchi Magonis. Cahun David-Léon
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Pericla Navarchi Magonis - Cahun David-Léon страница 19

Название: Pericla Navarchi Magonis

Автор: Cahun David-Léon

Издательство: Public Domain

Жанр: Зарубежная классика

Серия:

isbn:

isbn:

СКАЧАТЬ vini, eum recreare satagebat. E verbis hominis equidem satis intellexi quare mihi magnopere cavendum esset, et ob eam rem lumina exstinxi, unamque lucernam et unam faculam in singulis navibus contineri satis habui, excubiis autem singularem diligentiam demandavi.

      Interea misellus ille ad se rediit, atque Hanno, Hannibal, Himilco, Sammai, necnon ego, eum circumstetimus, ut siquid enuntiaret, exciperemus. Unus nautarum caput eius levabat et suffulciebat, ut quo facilius eloqui posset. Abigail autem atque Ionica in genibus viro unguentis adstabant.

      "Hac vesperá," incipit nauta saucius narrare, "amicum quemdam visum ad Melcarth accessi. Ut vobis notum est, cuncti fere nautæ ibi Tyrii sunt. Bodmilcar cum pæne omnibus egit. Ipse secreto cum duce Pharaonis collocutus, vos omnes speculatores, et cum rebellibus fœdere iunctos asserebat, qui Pelusii tumultuari cœpissent. Asseruit, præterea, vos in navi etiam mancipium celare, quod ipse Pharaoni tulisset, quodque ad vos perfugisset. Sui me quoque hortabantur ut me suæ coniurationis participem facerem, quod quum ego me facturum negassem, in me omnes, necem minati, impetum fecerunt. Ego pedem retraxi, meque in flumen præcipitem dedi. Ibi scapha Ægyptiaca me insectabatur. Bis mihi ictu remi caput ferierunt. Aquæ me submergendo certam mortem evitavi, nam ipsi, sine dubitatione, inde me iam mersum colligebant, nam ab insectando destiterunt. Edictum igitur est, ut prostridie omnes caperemur. Cras, itaque, nos adorientur, ut ad Pharaonem captos deferant. Plus quod dicam habeo nihil."

      Quum ad hæc narranda nimiá virium contentione uteretur, misellus nauta, artubus solutus intermortuus est. At ego, auditis commotus, ad regias litteras confugere volebam, atque nullá morá eas quæsitum processi, sed stupens, et attonitus reperi eas mihi furto ereptas esse, quod me Hierosolymis versanti evenisse verosimile est. Omnes terrore eramus perculsi. Primus Hanno cœpit loqui:

      "Omnis hæc res," inquit, "plane est perspicua. Fur Bodmilcar est. Ut compertum habetis, Hazael annulum regis signatorium habet. Furciferi hi litteras aperuerunt, sensum immutarunt, deinde, signaculo regis iterum sigillarunt. Bodmilcar eas sumpsit, regique submisit, se præfectum huius expeditionis simulans, nosque proditionis accusavit. Fides illi habetur. Quid vero inde secuturum sit? Fato certius futurum esse scio ut capiamur. Abigail autem, utique, ad Pharaonem mittetur."

      "Non usque eo," interclamat Sammai, "dum ego gladium ad eam tuendam habuero."

      "Sic, profecto!" firmá voce ait Hanno; "Abigail sine dubitatione Pharaoni tradetur, Chryseis autem venusta, Bodmilcari, in præmium, ob suam fidem et constantiam, donabitur."

      Hanno gemitum edidit, Hannibal autem mystaces irritatus orsitabat.

      "Haudquaquam dubito, Hanno," interloquor ego, "quin cuncta quæ præsagis, eventura sint. Tamen nunc ante tempus esset desperare. At vero tu apud nos, veteres nautas, fortasse non satis diu versatus es, ut cantilenam nautarum de Ægyptiis discere potuisses."

      Quamobrem ego sibilare cœpi cantilenam, Himilco autem læto risu sic canere cœpit:

      "Gentem bucephalam mira arte eniti necesse est,

      Antea ut capiant, quem plectere morte minentur."

      Omnium animi protinus conversi sunt. Præ gaudio omnes mei amplexibus me prope enecuerunt. Hanno genua, alterumque brachium amplectebatur; Abigail alteram manum prehendit et deosculabatur; Hannibal ex uno latere cataphractam meam vellicabat; Sammai ex altero idem faciebat. Iam non procul aberam quin ab iis suffocarer. Ionica, quæ mea verba etiam satis intelligebat, suas gratias oculorum nictu significabat.

      Ut primum amplexus meorum eluctari poteram, ostendi illis in longinquo opacum cumulum Ægyptiacarum navium, quæ in diluculo vix cerni poterant.

      "Si quinis-senis non plures essent illæ testæ dulcium aquarum," inquam, "nostræ tres naves viam illis ad fundum Nili cito ostenderent; at nunc tanta earum turba est! Præterea, illis armatæ copiæ in ripa præsto sunt, nec flumen ad eos effugiendos satis latum est; Bodmilcar quoque suá operá iis aderit, qui pontivagus veteranus est, et quamvis sua navis ad certamen instructa non sit, ipsa Tyriis instructa est. Quidquid tamen sit, cedendum non est. Duremus paulisper. Cæterum mihi confidite!"

      "Tui sumus!" ait Hanno, "ad mortem usque!" Hannibal dentibus pressis mutiebat vindictam, si quis mandatis defuturus esset. Sammai amplexu tenebat Abigail, vovens caput cum spoliis cuiuscunque, qui cum eo congressus fuisset, ei allaturum, si ipse adeo Pharao is esse contigisset.

      Sub idem tempus Hamilcar et Hasdrubal, hic cum suo gubernatore Giscone, ad mandata mea accipienda accesserunt.

      "Tyrio illi," fatur Hamilcar, "nunquam fidem habui; mihi ergo perquam placebit rem cum eo potius gladio dirimere; idem et nautæ mei sentiunt."

      "Ha, ha! Himilco," ridebat Gisco inauritus, "iam licebit diversari!"

      "Sic, Me Dius Fidius, ó te vetusculum Celtam," regerit in eum Himilco, "docebimus scordalos natare."

      Manibus trium virorum prehensis, gratias ob fidem eorum dedi, dein ipsi ad naves reverterunt. Multo iam die, oculos in flumine circumferens, situm navium hostilium deprehendi. Infra, secundo flumine, conspicabar Ægyptiorum triremes in itinere positas. E regione nobis, a lævo, circiter quadraginta lintres, cum quaternis remigibus, quinisque militibus erant congregatæ, a dextra autem ripa circiter centum sagittarii properantes videbantur. Adversum flumen prospectans circa duo stadia, senas triremes animadverti; duas onerarias, cum suspensis stegis, vidi sub velis, ad lævam ripam, secundo flumine ferri; medio autem flumine, cum celsis lateribus, editá prorá, agnovi Melcarth, ut retractis remis, velisque convolutis, ab helciariis monoremis trahebatur. Castra, quorum ignes in tenebris videbamus, nimium aberant, quominus interdiu sub oculis caderent. Ripæ undique humiles erant, sine arboribus, sed agri, trifoliis consiti, item segetibus pro messi prope maturis læti circum patebant. In ripa læva, intra iactum sagittæ, agger erat satis arduus, cuius in summo via ducebat, ut contra eluviones annuas tuta esset. E longinquo albi muri urbis, ad Meridiem, cernebantur; ad Aquilonem gilvo-albidæ aquæ, aggerem fluminis transcendentes, et cum glauco æquore miscentes, videbantur.

      Ab ostio fluminis vix stadia sena aberamus. Tam Eurus, quam fluctus nobis favebant, ita ut, si semel alto potiri nobis datum esset, nihil nobis verendum erat. Consilium itaque cepi Ægyptios adoriendi, priusquam Melcarth nos antevertere posset, quod sciebam admodum difficile fore, iam propter ingentem eius molem, eam evitare, si nobis præcurrere posset, unde etiam telis nos facile obrueret, quin propter celsitudinem laterum non modo nostri eam invadere nequirent, sed ipsi nos sine negotio invadere et opprimere possent.

      Primum itaque meum stratagema erat, solvere retinacula, meque in medium fluminis cursum collocare, ita ut extra ictum sagittarum a ripa essem. Dagon proram ad Aquilonem convertit, ac dimidium iactum sagittæ infra me iacebat, Cabiri vero a lævo mihi, cum prora ad Austrum. Vela cuncta convoluta erant, remiges autem aquam tenerrime verrere iussi erant, ut naves nihil nisi in loco continerent, et quisque viæ dux iuxta gubernatorem paratus adstabat. Hannibal sagittarios suos a fronte, et a postico instruxit, milites autem circum malos collocavit. Ego et Hanno proram scandimus, insequente classico. Herculeus Ionas apud Hannibalem mansit. Ei persuaderi non poterat, ut seu loricam indueret, seu hastam caperet, sed cum tuba in manu observabat, ut nos ad certamen nosmet parabamus.

      Iam scorpiones iaculis erant oneratæ, et in singulis navibus plures testæ erant cum sulphure piceque ad succendendum paratæ. Fecimus etiam pro re nata rates flammiferas e tabulis, quibus clavos trabales impuleramus, his autem pelles caprinæ pinguedine illitæ ad facile incendendum alligatæ erant.

      Diu nobis exspectandum non erat. Paullo enim post acuti soni tubarum Ægyptiorum clangere audiebantur, navesque militibus scatere cœperunt. Satis clare poteram fuscos et imberbes vultus Ægyptiorum militum discernere, itemque eos securibus esse armatos, triangulariaque scuta gerentes. Cernere etiam poteram sagittarios, nudis cruribus, e cingulis pugiones pendentes, ut iuxta navium latera dispositi stabant. Remiges plus quam seminudi erant, СКАЧАТЬ