Название: De Plantis Esculentis Insularum Oceani Australis Commentatio Botanica
Автор: Georg Forster
Издательство: Public Domain
Жанр: Зарубежная классика
isbn:
isbn:
Plantae in oceani australis insulis esculentae quinquaginta quatuor in universum mihi innotuerunt, quarum viginti sex ante nostrum iter botanicis incognitae erant. Harum universalissimae
sunt, (cum etiam extra tropicos reperiantur,) Convolvulus chrysorrhizus, Dioscorea alata, Arum macrorhizon et esculentum; his proxime accedunt, tropico tamen inclusae: Musa paradisiaca, Cocos nucifera et Artocarpus incisa; reliquae omnes in una alterave insularum congerie desiderantur, aut minus frequentes sunt. Numeravi porro in Societatis insulis species esculentas viginti sex; in amicorum insulis totidem; sed nonnullas diversas; in novis Hebridibus circiter viginti; in nova Zeelandia sedecim, quibus comprehenduntur antiscorbuticae septem Europaeis quidem pretiosissimae, sed quarum apud incolas ad rem cibariam nullus est usus.
Erunt forte, qui in tenui laborem me collocasse existiment. Attamen non defuit, qui ex hac tenuitate oriundam gloriolam legitimis dominis praeriperet, et alienae messi immiteret falcem4. Taceam rerum naturalium
Sic Vos non Vobis
Hos ego versiculos feci, tulit alter honores!
cognitionem, usu semper esse anteriorem; et earum quae nostro itinere innotuerunt ad hominum necessitates adplicationem, etiamsi parte faltem aequalibus nostris contingat, posteritati tamen clarissime perspiciendam demum reservari.
Quod reliquum est, quemadmodum adversaria mea rursus evolventi grata mihi erat absoluti peripli commemoratio, ita spero, mi lector, descriptiones sequentes botanicas et tibi aliquam voluptatem allaturas, qua mecum gaudeas fruarisque.
Datum Vilnae Lithuanicae, anno MDCCLXXXVI.
I.
FRVCTVS
1. ARTOCARPVS INCISA. F
A foliis incisis. M. S. V. p. 838. (Monogr. mea: vom Brodbaum 4to 1784).
Arbor crassitie hominis, altitudine quadraginta pedum et ultra, trunco erecto, ligno molliori, levi, flavicante; libro efibrillis rigidiusculis reticulato, albo; cortice laevi, rimoso, pallide cinereo tuberculis exiguis raris asperso. Arboris partes laesae omnes liquorem fundunt glutinosum lacteum.
Rami in comam amplam subglobosam fastigiati, inferiores longiores, distantia decem sive duodecim pedum supra terram e trunco prodeunt, fere horizontaliter patentes, sparsi, subverticillati. Ramuli adscendentes, apice floriferi, fructiferique.
Folia alterna, petiolata, ovata, supra medium in lobos septem novemve lanceolatos acutos profunde dissecta, sinubus rotundatis; caeterum integerrima, utrinque glabra, laevia, patentia, laete virentia, subtus pallidiora, membranacea, sesquipedalia, undecim pollices lata, venosa, nervis crassis, numero loborum e rachi communi excurrentium. Folia juniora sicut partes omnes teneriores arboris tactu glutinosa sunt.
Petioli teretiusculi, laeves, adscendentes, bipollicares. Stipulae binae, folia juniora involventes, lanceolatae, acuminatae, concavae, integrae, intus laeves, extrorsum pilosae, deciduae, tripollicares.
Pedunculi in apice ramulorum, et axillis foliorum summorum solitarii, teretes, pilis raris conspersi, erecti, bipollicares.
♂ Flores Masculi ad folia summa:
CAL. Spathae nullae. Amentum subcylindricum, clavatum, carnosum, erectum, spithameum, flosculis fessilibus, exiguis innumeris, tectum, caducum. Perianthium proprium minimum, bivalve, valvulis aequalibus, oblongis, obtusis, concavis, arcte cohaerentibus, clausis, luteo fuscis.
COR. nulla.
STAM. Filamentum unicum brevissimum in fundo perianthii. Anthera erecta, oblonga, simplex, longitudine filamenti.
♀ Flores Feminei in apice ramulorum.
CAL. Spathae bivalves, ovato-lanceolatae, compressae, acuminatae, erectae, apice inflexae, molle, spithameae, primum clausae, deinde deciduae, in apice pedunculi. Spadix? globosus, germinibus plurimis connatis tectus. Perianthium nullum.
COR. nulla.
STAM. nulla.
PIST. Germina numerosa, obverse conica, connata, receptaculo innata, apice convexiuscula, singula superficie subhexagona. Styli vix ulli, brevissimi simplices, numero germinum, solitarii. Stigmata, puncta, prominula, marcescentia, (in aliis varietatibus, bifida; Thunberg).
PER. Bacca globosa, glabriuscula superficie hexagonis conscripta, pallide virens; maxima dodrantalis; pulpa farinacea, alba, subfibrosa, maturitate succosa, flava; receptaculo clavato, carnoso, longitudinaliter fibroso, palmari, adnata.
SEM. (in hac varietate). Rudimenta sterilia, minuta, oblongiuscula, emarcida, fusca, apice pilo decies longiore coronata, pulpae immersa.
Varietates praecipuae huius arboris duae sunt α) Fructu apyreno; haec iterum in quinque ordines dispescitur quarum nomina lingua, taheitensium vernacula sunt sequentia:
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на ЛитРес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.
1
Ueber die körperliche Verschiedenheit des Negers vom Europäer. Frankf. u. Mainz 8. 1785.
2
Ex occursu linearum, alterius ab osse frontali, alterius a meatu auditorio, ad dentes
1
Ueber die körperliche Verschiedenheit des Negers vom Europäer. Frankf. u. Mainz 8. 1785.
2
Ex occursu linearum, alterius ab osse frontali, alterius a meatu СКАЧАТЬ
3
Physiolog. Tom. VI. Lib. IX. Sect. 3.
4
Dederat in pater optimus, flagitanti amico, ut aliquot centurias plantarum ex Itinere relatarum, magni nominis Viro et modo non montes auri pollicenti, ea tamen lege atque omine, dono concederet, ne iis quisquam uteretur, ad descriptiones ex siccis speciminibus parandas; quum scilicet easdem Pater et Ego juncta opera evulgare nobis proposuissemus. Verum in