Название: Philosophiae Moralis Institutio Compendiaria, with A Short Introduction to Moral Philosophy
Автор: Francis Hutcheson
Издательство: Ingram
Жанр: Философия
Серия: Natural Law and Enlightenment Classics
isbn: 9781614871965
isbn:
Gravior saepè est ea quae ex aliorum infoelicitate oritur miseria, cui neque ulla voluptatum, aut rerum externarum, copia, levamen afferre potest. Nec gravis solum, verum etiam diuturna solet esse ea moestitia; quum omnis de amicorum aut dilectorum graviore infortunio aut dedecore cogitatio, semper futura sit molesta. Non alia hujus aegritudinis saepe restat consolatio, quam quae depromitur ex stabili in Deo opt. max. omnia gubernante, fiducia{, qua solâ probi bonique animos suos erigere possunt}.
Omnium tamen malorum gravissimum est animi depravati, scelerisque sui sensu vexati, turpitudo; quae nempe hominem ipsum sibi odiosum facit, suumque ingenium, quod sibi maxime est intimum, vile sibi reddit, et pudendum, {immo probrosum} et detestandum. Diuturna etiam est ea aegritudo <65> miserrima; quum omnis scelerum suorum aut flagitiorum recordatio, homini sit gravis et erubescenda; eamque molestiam vix, ac ne vix quidem, morum emendatione, aut damni dati reparatione, possit tandem exuere. Hanc comitantur solicitudines, metus, angores: atque prout pessime de aliis fuit meritus, vigebit continua de Deo hominibusque suspicio, ne pro meritis sibi rependant.
Huic naturâ conjuncta est infamia, quae si modo vera, graviter etiam et diu excruciat animum, omnemque excludit verae amicitiae, aut gratiae apud alios consequendae, {eorumque studia in nostram utilitatem adsciscendi} spem.
Haec omnia ostendunt, non sine causa placuisse veteri Academiae et Peripateticis, [vitam beatam] [beatitudinem] sitam esse {in} Ενέργεια χατ´ ἀρετὴν αῤιστὴν ἐν βιω τελείω.9 Quod summum bonum est formale, quod dicitur.10
Eadem igitur vitae beatae summa, quae et virtutum. Ut nempe Deum toto amemus animo, et homines stabili prosequamur benevolentia, omnesque animi corporisque vires quae communi inservire possint utilitati, studiose excolamus{: in quibus sita est ea vita quae maxime est secundum naturam}.
XII. Ex animis autem nostris hoc nunquam excidere debet, nos totos a Deo pendere, <66> omniaque [omnesque] et animi et corporis bona [perfectiones], ipsasque virtutes omnes, a Deo ad nos pervenisse; et sola Dei provida tutela conservari posse et foveri. Quumque honestum omne ingenium {foras spectet}, aliorum prospiciens et consulens foelicitati, quae omnis a Deo pendet, quamque nullae hominum vires praestare possunt; nullum certè laetae spei, tranquillitati stabili, aut solido gaudio, potest substerni fundamentum, praeter solam, in Deo, quem optimum novimus et maximum, fiduciam; quâ nosmet, nobisque caros, immo mundum universum ipsius permittimus providentiae, de omnium rerum benignissimâ administratione securi. Recte igitur dixerunt philosophi scholastici ipsum Deum esse summum hominis bonum quod vocant objectivum; ex quo cognito, amato {et redamante,} exsurgit bonis omnibus summa foelicitas.
CAPUT III De variis Virtutum Divisionibus.
I. Quum igitur vitam secundum virtutem actuosam, ostendimus esse summum bonum; inquirendum est accuratius quaenam sint virtutes, quae ex virtute actiones, et erga quos sint exercendae. <67>
In recti et honesti explicatione, docuimus animi virtutes praecipuas esse benevolos voluntatis motus, et consilia agendi ex propensa in alios voluntate: praestantiores deinde esse eas animi affectiones benignas, quae tranquillae sunt; eamque praestantissimam quae patet latissime: in praestantissimarum numero etiam posuimus ardentem virtutis ipsius amorem, summam animi in ea delectationem, ejusque excolendi studium; cui conjunctus est erga omnes virtute praeditos amor ardentior, et erga honestissimum quemque ardentissimus; unde pietatis in Deum elucebat honestas summa, et quantopere ad eam sanctissime colendam teneamur.
Inter virtutes mediocres aut infimas, recensentur et caritates arctiores, quas vel natura constituit vel consuetudo: clariores tamen illae, quas “morum” excitavit “bonorum similitudo”:1 unde et amicitiae, quam gignit conservatque virtutum significatio, elucet sanctitas. Laudabilis etiam et decora est erga quosvis comitas, moresque mansueti et benigni.
Virtutibus etiam annumerantur illi habitus qui nobiliores animi vires perficiunt; qui cum benigno ingenio sunt natura conjuncti, eique inserviunt; aut qui denique libidines aut perturbationes quascunque virtutibus obstantes reprimunt, cohibent [superant] aut excludunt; <68> hosque omnes, tanquam per se honestos, comprobamus. Solertissimo enim consilio, ita a Deo fabricata est mens humana, ut animi vires et affectiones eo magis comprobet, idque proximè et per se, quo majorem vim [majus momentum] habent ad totius humani generis foelicitatem. Hinc [non solum] [etiam] comprobantur arctiores benevolentiae affectiones et caritates, in vita admodum necessariae, ubicunque majori plurium non obstant utilitati; [verum etiam] [comprobatur] animus simplex, ingenuus, et fallere nescius; abstinentia etiam, continentia, et fortitudo; quae scil. animum ostendunt honesti sensu acriore imbutum, atque voluptatum, dolorum, et utilitatum externarum despicientia confirmatum. Quaedam etiam decori species cernitur in eo corporis motu et statu, qui virtutum exhibet indicia: contrariae autem omnes sive animi sive corporis affectiones displicent, odioque dignae censentur.
Quid, quod sensu quodam, a jam memorato quidem diverso, at non prorsus dissimili, comprobantur et animi et corporis vires habitusque, a virtutibus voluntariis omnino diversi. Quas homini dedit Deus vires, earum usum qui maxime est secundum naturam, vitaeque humanae utilissimum, nobis etiam natura commendavit. Unde et comprobantur studia cognitionis, atque artium elegantiorum; diligentia item et industria, et <69> in laboribus perferendis patientia. Hominem etiam magis decere videntur exercitationes illae, quae vel ingenium ostendunt acrius, et sublimius; vel corporis vires augent et confirmant. [Voluptatum, contra, humiliorum consectatio ardentior, animique aut corporis mollities, honestis laboriosisque officiis inutilis, quaeque eam produnt omnia, ea hominis praestantia parum digna, parumque decora.][: quae, contra, animi, corpisve mollitiem produnt, honestis, & laboris officiis inutilem, eae parum decorae.]
{II. Generali hac virtutis informatione exposita, profuerit etiam varias ejus partes et genera recensere, ut eorum quodque lumen suum ostendens nos magis ad se alliciat.}
2Virtus, voce laxius acceptâ, omnem notat in re quacunque vim, quae naturae sentientis foelicitati inservire potest: arctius accepto vocabulo, notat habitum aliquem vires animi perficientem: quo sensu[. Hoc modo] dividuntur virtutes in intellectuales, quae omnem in artibus et scientiis ingenuis animi culturam continent; et morales, quae κατ´ ἑξοχὴν virtutes vocantur, et voluntatem perficiunt; quae praecipùè sunt ethici fori. {Ethico tamen haud praetereundae virtutes intellectuales, non ideo solum, quod ex iis oriatur homine dignissima voluptas, cui animus assuetus, sensumque nactus sublimiorem, humiles et vitiosas spernet voluptates; quare <70> et scientiae ψυχῦς καθάρματα jure censeantur: verum etiam quod virtutibus voluntariis plurimum auxilii afferant. Ex altiore enim naturae totius mundique cognitione, elucebunt Dei conditoris virtutes, accendetur pietas, rerumque humanarum parabitur despicientia; quaeque virum bonum plurimum ornabit et perficiet, sive modestia, sive ταπεινοϕροσύνη, quae ex tenuitatis et imbecillitatis humanae conscientia oritur: neque sine multiplici rerum vulgarium peritia, rebus gerendis necessaria prudentia adesse poterit. Ad alias tamen disciplinas haec omnia pertinent. De toto genere monemus, haec “duo vitia” esse fugienda, “unum, ne incognita pro cognitis habeamus, iisque temere assentiamus.” Quocirca “ad res considerandas et tempus, et diligentia,” et animus praejudicatis opinionibus et perturbationibus vacuus est adhibendus. “Alterum” est “ne nimis magnum studium in res obscuras et difficiles, easdemque non necessarias,” СКАЧАТЬ