Название: Latin Vulgate, Daniel: Prophetia Danielis
Автор: Unknown
Издательство: Public Domain
Жанр: Религия: прочее
isbn:
isbn:
3:21 Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis.
3:22 nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis.
3:23 Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati.
QUAE SEQUUNTUR IN HEBRAEIS VOLUMINIBUS NON REPERI.
3:24 Et ambulabant in medio flammae laudantes Deum, et benedicentes Domino.
3:25 Stans autem Azarias oravit sic, aperiensque os suum in medio ignis, ait:
3:26 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in saecula:
3:27 quia iustus es in omnibus, quae fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viae tuae rectae, et omnia iudicia tua vera.
3:28 Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quae induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia haec propter peccata nostra.
3:29 Peccavimus enim, et inique egimus recedentes a te: et deliquimus in omnibus:
3:30 et praecepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut praeceperas nobis ut bene nobis esset.
3:31 omnia ergo, quae induxisti super nos, et universa, quae fecisti nobis, in vero iudicio fecisti:
3:32 et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram.
3:33 Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te.
3:34 Ne, quaesumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum.
3:35 neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum:
3:36 quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas caeli, et sicut arenam, quae est in littore maris:
3:37 quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra.
3:38 Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te,
3:39 ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur.
3:40 Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te.
3:41 Et nunc sequimur te in toto corde, et timemus te, et quaerimus faciem tuam.
3:42 Ne confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiae tuae.
3:43 Et erue nos in mirabilibus tuis, et da gloriam nomini tuo Domine:
3:44 et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur:
3:45 et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum.
3:46 Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis,
3:47 et effundebatur flamma super fornacem cubitis quadraginta novem:
3:48 et erupit, et incendit quos reperit iuxta fornacem de Chaldaeis.
3:49 Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace,
3:50 et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiae intulit.
3:51 Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes:
3:52 Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. 3:53 Benedictus es in templo sancto gloriae tuae: et superlaudabilis, et supergloriosus in saecula. 3:54 Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in saecula. 3:55 Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in saecula. 3:56 Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. 3:57 Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:58 Benedicite Angeli Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:59 (b) Benedicite caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:60 Benedicite aquae omnes, quae super caelos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:61 Benedicite omnes virtutes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:62 Benedicite sol, et luna Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:63 Benedicite stellae caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:64 Benedicite omnis imber, et ros Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:65 Benedicite omnes spiritus Dei Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:66 Benedicite ignis, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:67 Benedicite frigus, et aestus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:68 Benedicite rores, et pruina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:69 Benedicite gelu, et frigus Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:70 Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:71 Benedicite noctes, et dies Domino laudate et superexaltate eum in saecula. 3:72 Benedicite lux, et tenebrae Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:73 Benedicite fulgura, et nubes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:74 Benedicat terra Dominum: laudet, et superexaltet eum in saecula. 3:75 Benedicite montes, et colles Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:76 Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:77 Benedicite fontes Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:78 Benedicite maria, et flumina Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:79 Benedicite cete, et omnia, quae moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:80 Benedicite omnes volucres caeli Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:81 Benedicite omnes bestiae, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:82 Benedicite filii hominum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:83 Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula. 3:84 Benedicite sacerdotes Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:85 Benedicite servi Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:86 Benedicite spiritus, et animae iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:87 Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. 3:88 Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammae, et de medio ignis eruit nos. 3:89 Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in saeculum misericordia eius. 3:90 Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia saecula misericordia eius.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «ЛитРес».
Прочитайте СКАЧАТЬ