Et, quum possideant plurima, plura volunt.
Quaerere, ut absumant, absumpta requirere certant:
Atque ipsae vitiis sunt alimenta vices.
Sic, quibus intumuit suffusa venter ab unda, 215
Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.
In pretio pretium nunc est; dat census honores,
Census amicitias; pauper ubique jacet.
Tu tamen, auspicium cur sit stipis utile, quaeris,
Curque juvent nostras aera vetusta manus. 220
Aera dabant olim; melius nunc omen in auro est,
Victaque concedit prisca moneta novae.
Nos quoque templa juvant, quamvis antiqua probemus,
Aurea; majestas convenit ista deo.
Laudamus veteres, sed nostris utimur annis; 225
Mos tamen est aeque dignus uterque coli.
Finierat monitus; placidis ita rursus, ut ante,
Clavigerum verbis alloquor ipse deum:
Multa quidem didici: sed cur navalis in aere
Altera signata est, altera forma biceps? 230
Noscere me duplici posses in imagine, dixit,
Ni vetus ipsa dies extenuaret opus.
Causa ratis superest: Tuscum rate venit in amnem
Ante pererrato falcifer orbe deus.
Hac ego Saturnum memini tellure receptum; 235
Coelitibus regnis ab Jove pulsus erat.
Indediu genti mansit Saturnia nomen:
Dicta quoque est Latium terra, latente deo.
At bona posteritas puppim servavit in aere,
Hospitis adventum testificata dei. 240
Ipse solum colui, cujus placidissima laevum
Radit arenosi Tibridis unda latus.
Hic, ubi nunc Roma est, incaedua silva virebat,
Tantaque res paucis pascua bubus erat.
Arx mea collis erat, quem cultrix nomine nostro 245
Nuncupat haec aetas, Janiculumque vocat.
Tunc ego regnabam, patiens quum terra deorum
Esset, et humanis numina mixta locis.
Nondum Justitiam facinus mortale fugarat:
—Ultima de superis illa reliquit humum— 250
Proque metu populum sine vi pudor ipse regebat;
Nullus erat justis reddere jura labor.
Nil mihi cum bello, pacem postesque tuebar.
Et clavem ostendens, Haec, ait, arma gero.
Presserat ora deus: tune sic ego nostra resolvo, 255
Voce mea voces eliciente dei:
Quum tot sint Jani, cur stas sacratus in uno,
Hic ubi juncta foris templa duobus habes?
Ille manu mulcens propexam ad pectora barbam,
Protinus Oebalii rettulit arma Tati, 260
Utque levis custos armillis capta Sabinis
Ad summae Tatium duxerit arcis iter.
Inde, velut nunc est, per quem descenditis, inquit,
Arduus in valles et fora clivus erat.
Et jam contigerat portam, Saturnia cujus 265
Dempserat oppositas insidiosa seras.
Cum, tanto veritus committere numine pugnam,
Ipse meae movi callidus artis opus,
Oraque, qua pollens ope sum, fontana reclusi,
Sumque repentinas ejaculatus aquas. 270
Ante tamen calidis subjeci sulfura venis,
Clauderet ut Tatio fervidus humor iter.
Cujus ut utilitas pulsis percepta Sabinis,
Quaeque fuit, tuto reddita forma loco est;
Ara mihi posita est parvo conjuncta sacello: 275
Haec adolet flammis cum strue farra suis.
At cur pace lates, motisque recluderis armis?
Nec mora, quaesiti reddita causa mihi.
Ut populo reditus pateant ad bella profecto,
Tota patet dempta janua nostra sera. 280
Pace fores obdo, ne qua discedere possit:
Caesareoque diu nomine clausus ero.
Dixit, et, attollens oculos diversa tuentes,
Adspexit toto quidquid in orbe fuit.
Pax erat, et vestri, Germanice, causa triumphi 285
Tradiderat famulas jam tibi Rhenus aquas.
Jane, face aeternos pacem pacisque ministros,
Neve suum, praesta, deserat auctor opus.
Quod tamen ex ipsis licuit mihi discere fastis:
Sacravere patres hoc duo templa die. 290
Accepit Phoebo Nymphaque Coronide natum
Insula, dividua quam premit amnis aqua.
Jupiter in parte est; cepit locus unus utrumque,
Junctaque sunt magno templa nepotis avo.
Quid vetat et stellas, ut quseque oriturque caditque,295
Dicere? promissi pars fuit ista mei.
Felices animos, quibus hsec cognoscere primis,
Inque domos superas scandere cura fuit!
Credibile est illos pariter vitiisque locisque
Altius humanis exseruisse caput. 300
Non Venus et vinum sublimia pectora fregit,
Officiumve fori, militiaeve labor.
Nec levis ambitio, perfusaque gloria fuco,
Magnarumve fames sollicitavit opum.
Admovere oculis distantia sidera nostris, 305
Aetheraque ingenio supposuere suo.
Sic petitur coelum, non ut ferat Ossan Olympus,
Summaque Peliacus sidera tangat apex.
Nos quoque sub ducibus coelum metabimur illis,
Ponemusque suos ad stata signa dies. 310
Ergo ubi nox aderit venturis tertia Nonis,
Sparsaque coelesti rore madebit humus;
Octipedis frustra quaeruntur brachia Cancri:
Praeceps occiduas ille subivit aquas.
Institerint Nonae, missi tibi nubibus atris 315
Signa dabunt imbres, exoriente Lyra.
Quattuor adde dies ductos ex ordine Nonis,
Janus Agonali luce piandus erit.
Nominis esse potest succinctus causa minister,
Hostia coelitibus quo feriente cadit; 320
Qui calido strictos tincturus sanguine cultros,
Semper, Agatne, rogat; nec nisi jussus agit.
Pars, quia non veniant pecudes, sed agantur, ab actu
Nomen Agonalem СКАЧАТЬ