СКАЧАТЬ
nominibus, omnia et singula bona et iura nostra submittimus et subponimus et astringimus, nostro proprio foro quo ad hec penitus et de certa scientia renunciando, et legi «Si convenerit», foro: «De jurisditione omnium judicum», <et legi etiam> dicenti «Judicium judicis de quo sit conventum et in quem jurisdictio est quoquomodo p<r>orrogata vel ei41consensus habitus ante litem contestatam posse revocari», etcuicumque alteri fori42declinatorie, fiantque per eum, de et pro premissis omnibus et singulis execucio, vendicio et distractio bonorum omnium nostrum respective, mobilium et inmobilium, ac etiam privilegiatorum, ubique habitorum et habendorum, sine aliqua libelli oblatione, littis contestatione, aut alterius juris solemnitate, sed ad solam demonstracionem seu exhibitionem presentis publici instrumenti aut eius exempli quod valere volumus, et obtinere vim sententie difinitive in rem judicata transacte, a qua ulterius apellare vel suplicare non licet nec observetur aut observari oporteat, in his aliqua juris solemnitas. Imo dicta pignora, execucio, vendicio et distractio bonorum omnium predictorum fierint et fieri valeant pro ut in execucionibus fiscalibus est fieri assuetum, nec admittamur aut admitti possimus ad aliquam exceptionem, deffencionem, allegationem, rationem, appellationem, prosequtionem et recursum, imo ad excludendam omnem <dilacionis> calumnie et difugii materiam per pactum especiale predictum, stipulationem qua supra vallatum. Renunciamus, dictis respective nominibus, scienter et expresse, omnibus exceptionibus, deffentionibus, allegationibus, appellationibus, prosequtionibus et recursibus justis, frivolis et injustis, et juri etiam apellandi, prosequendi, etiam recurrendi et omni alii juri premissis obvianti. Et pro predictis omnibus et singulis, sic ut premititur attendendis firmiterque complendis et inviolabiliter observandis, obligamus una pars nostrum alteri et altera alteri, ad invicem et vicissim, dictis respective nominibus, omnia et singula bona et jura nostra, mobilia et inmobilia, privilegiata et non privilegiata, <licita> et prohibita, habita et habenda ubique. Renunciantes scienter quantum ad hec, ad majorem cautelam, nos, dicti novi populatores, beneficiis cedendarum ac dividendarum actionum, novarumque ac veterum constitutionum, epistole divi Adrani, legique ac foro Valentiae «De principali prius conveniendo», et omni alii juri premisis obvianti. Quibus omnibus peractis in continenti pro execucione contentorum in preinsertis capitulis factis, inhitis et concordatis super nova populacione baronie predicte de Parcent, et Petrus Peres, major dierum, regens officium justicie dicti loci de Parcent, et Petrus Peres, minor dierum, et Onufrius Ausias, regens officium juratorum dicti loci de Parcent, et Antonius Laurentius, regens officium locumtenentis justitiae, et Franciscus Ramos, regens officium edilis predicti loci de Parcent, Guillermus Giner, major dierum, <Guillermus Giner, minor dierum,> Hieronymus Ausias, Stephanus Peres, Benedictus Peres, Franciscus Vives, major dierum, Jacobus Vives, Michael Peres, Michael Gadea, Michael43Aguilar, Michael Reig, Joannes Canto, Hieronymus Lido, Antonius Estornell, Vincentius Laurenti, Antonius Ribes, Andreas Gilbert, Petrus Ardais, Guillermus Roca, Hieronymus Feliu, Antonius Alegre, omnes vicini et habitatores dicti loci de Parcent; et Joannes Sendra, dierum major, regens officium justitiae loci de Benigembla, dicte baroniae de Parcent, et Franciscus Miralles et Jacobus Sancho, minor dierum, regens officium juratorum prefati loci de Benigembla, Ludovicus Puig, regens officium edilis dicti loci de Benigembla, Franciscus Cendra, Joannes Sendra, minor dierum, Petrus Sancho, Petrus Sendra, Hieronymus Sancho, Jacobus Sancho, major dierum, Antonius Sancho, Petrus Laspies, Michael Sendra, Joannes Arnau, Franciscus Alzina, Felipus Sendra, Senent Sendra, Petrus Pau Oltra, Josephus Malonda, omnes vicini et habitatores dicti loci de Benigembla; et Josephus Ferrando, regens officium justitiae loci de Vernisa, Bartholomeus Ximeno, major dierum, regens officium edilis predicti loci de Vernisa, Petrus Domingues, Jacobus Rovira, Roch Ros, Michael Alcaras, Michael Giner, Bartholomeus Ximeno, dierum minor, Petrus Arnau, minor dierum, omnes vicini et habitatores prenominati dicti loci de Vernisa et omnes novi populatores prefate baronie de Parcent, pro ipsis et pro omnibus absentibus, successoribus eorum cuiusvis sexus, status aut condicionis existentibus, nunc vel in futurum, in dicta baronia de Parcent, prestiterunt juramentum et homagia fidelitatis et vasallagii, ore et manibus, in posse prefati fratis don Francisci de Almenar, dictis respective nominibus, et eo nomine domini dicte baronie de Parcent, acceptantes eum in eorum dominum naturalem, promitentesque ipsi, dicto nomine, parere et obedire quemadmodum tenentur et debent uti eorum domino, necnon et respondere eidem et successoribus eiusdem de omnibus fructibus, juribus, redditibus et emolumentis, quibus <a>stricti sunt et obligati parere et obedire juxta contenta et declarata in preinserta capitulatione, quequidem juramenta et homagia prestiterunt omnes supradicti in forma debita, dicentes in modum sequentem:
Juramus fidelitatem fratri don Francisco de Almenar, dictis respective nominibus, et vasallagium, et suis succesoribus, <quod> non erimus in facto, dicto seu concilio quod personam, aut vitam aut membrum, aut honorem suum amitat,44aut quod mala captione detineatur, et si ad nostram noticiam pervenerit quod aliquis aliquid predictorum contra dominum nostrum vellet seu auderet comittere, pro posse nostro impedi<e>mus aut quam citius poterimus, per nos vel nuncium nostrum, vel per literas nostras sibi nunciare curabimus, imperium quod habet pro posse nostro manutenere procurabimus et deffendemus, et concilium quod a nobis petierit secundum a Deo45nobis datam prudenciam dabimus, secreta nobis ab eo revelata, nulli46sine sui licencia manifestabimus, sic nos Deus adiuvet et eius santa quatuor Evangelia.
Et factis premissis, in continenti dictus frater don Franciscus de Almenar, dictis respective nominibus, non divertendo ad alios actus, nominavit et creavit in justitiam dicti loci de Parcent Petrus Peres, major dierum, et in juratos Petrus Peres, minor dierum, et Onufrius Ausias, et in locumthenentem justitiae Antonius Laurentius, et in edilem Franciscus Ramos, et in justiciam loci de Benigembla, dicte baroniae de Parcent Joannes Sendra, major dierum, et in juratos Franciscus Miralles et Jacobus Sancho, minor dierum, et in edilem Ludovicus Puig, et in justiciam loci de Vernisa Josephus Ferrando, prefate baronie de Parcent, et in edilem Bartolomeus Ximeno, major dierum, qui, facta nominatione predicta, promisserunt et jurarunt in posse et manu dicti fratris don Francisci de Almenar, dictis respective nominibus, per dominum Deum et eius santa Quatuor Evangelia eorum propriis manibus corporaliter et sponte tacta, quod ipsi [omnes et] unusquisque eorum in suo officio se habebunt bene, fideliter et legaliter justiciam querellantibus ministrando, pro ut unicuique eorum et officio suo tangit, pertinet et spectat. Requirentes partes predicte, de premissis omnibus et singulis duo duplicata confici atque recepi instrumentum eiusdem tenoris, quorum omnium unicuique parti tradatur, et ad habendum memoriam in futurum.
Que fuerunt acta in loco de Parcent, die duodecima mensis augusti anno a Nativitate Domini millessimo sexcentessimo duodecimo.
Sig+num mei, fratis don Francisci de Almenar, dictis nominibus.
Sig++++++++++++++++++++++na nostrum, Petrus Peres, major dierum, justitiae dicte baronie et loci de Parcent, et Petrus Peres, minor dierum, et Onufrius Ausias, juratos, et Antonius Laurentius, locumtenentis justitiae, et Franciscus Ramos, edilis predicti loci de Parcent, Guillermus Giner, major dierum, Guillermus Giner, minor dierum, Hieronymus Ausias, Stephanus Peres, Benedictus Peres, Franciscus Vives, major dierum, Jacobus Vives, Michael Peres, Michael Gadea, Michael Aguilar, Michael Reig, Joannes Canto, Hieronymus Llido, Antonius Stornell, Vincentius Laurenti, Antonius Ribes, Andreas Gilibert, Petrus Ardais, Guillermus Roca, Hieronymus Feliu, Antonius Alegre, omnes vicini et habitatores iam dicti loci de Parcent, et Joannes Cendra, dierum major, justitie dicti loci de Benigembla, iam dicte baroniae de Parcent, et Franciscus Miralles, et Jacobus Sancho, minor dierum, juratos prefati dicti loci de Benigembla, Ludovicus Puig, edilis predicti loci, Franciscus Cendra, Joannes Sendra, minor dierum, Petrus Sancho, Hieronymus Sancho, Jacobus Sancho, maior dierum, et Antonius Sancho, Petrus Laspies, Michael Sendra, Joannes Arnau, Franciscus Alsina, Felipus Sendra, Senent Sendra, Petrus Pau Oltra, Josephus Malonda, omnes vicini et habitatores predicti loci de Benigembla, et Josephus Ferrando, justitiae dicti loci de Vernisa, Bartholomeus Ximeno, major dierum, edilis predicti loci, Petrus Domingues, Jacobus Rovira, Roch Ros, Michael Alcaras, Michael Giner, Bartholomeus Ximeno, minor dierum, Petrus Arnau, minor dierum, omnes vicini et habitatores predicti prenominati loci de Vernisa, predictorum, qui hec, dictis respective nominibus, singula suis singulis referendo, laudamus, concedimus et firmamus.
Testes huius rei sunt Franciscus Vives, minor dierum, dicti loci
СКАЧАТЬ