Über das Seiende und das Wesen. Thomas von Aquin
Чтение книги онлайн.

Читать онлайн книгу Über das Seiende und das Wesen - Thomas von Aquin страница 3

СКАЧАТЬ in: Thomas von Aquin, Über die Wahrheit, Wiesbaden 2013 (Einleitung).

      PROOEMIUM

      (1) Quia parvus error in principio magnus est in fine, secundum Philosophum in I Caeli et mundi, ens autem et essentia sunt quae primo intellectu concipiuntur, ut dicit Avicenna in principio suae Metaphysicae, ideo ne ex eorum ignorantia errare contingat, ad horum difficultatem aperiendam dicendum est quid nomine essentiae et entis significetur et quomodo in diversis inveniatur et quomodo se habeat ad intentiones logicas, scilicet genus, speciem et differentiam.

      (2) Quia vero ex compositis simplicium cognitionem accipere debemus et ex posterioribus in priora devenire, ut, a facilioribus incipientes, convenientior fiat disciplina, ideo ex significatione entis ad significationem essentiae procedendum est.

      EINLEITUNG

      Nutzen und Notwendigkeit dessen, was gesagt werden soll: seine Schwierigkeit und die Ordnung der Darstellung.

      (1) Weil ein kleiner Irrtum im Anfang, nach dem Philosophen, im ersten Buch Über Himmel und Erde, einen großen am Ende bedeutet, Seiendes und Wesen aber das sind, was zuerst vom Erkenntnisvermögen erfasst wird, wie Avicenna in der Metaphysik sagt, darum muss zuerst, damit wir nicht durch Unkenntnis dieser in Irrtum verfallen, um ihre Schwierigkeit aufzudecken, gesagt werden, was mit dem Wort Wesen und Seiendes bezeichnet wird, wie sie sich in den verschiedenen Dingen finden und wie sie sich zu den logischen Intentionen verhalten, nämlich zu den Gattungen, Arten und unterscheidenden Merkmalen.

      CAPITULUM PRIMUM

      (3) Sciendum est igitur quod, sicut in V Metaphysicae Philosophus dicit, ens per se duplicitur dicitur, uno modo quod dividitur per decem genera, alio modo quod significat propositionum veritatem. Horum autem differentia est quia secundo modo potest dici ens omne illud, de quo affirmativa propositio formari potest, etiam si illud in re nihil ponat. Per quem modum privationes et negationes entia dicuntur dicimus enim, quod affirmatio est opposita negationi et quod caecitas est in oculo. Sed primo modo non potest dici ens nisi quod aliquid in re ponit. Unde primo modo caecitas et huius modi non sunt entia.

      (4) Nomen igitur essentiae non sumitur ab ente secundo modo dicto, aliqua enim hoc modo dicuntur entia, quae essentiam non habent, ut patet in privationibus; sed sumitur essentia ab ente primo modo dicto. Unde Commentator in eodem loco dicit quod ens primo modo dictum est »quod significat essentiam rei«. Et quia, ut dictum est ens hoc modo dictum dividitur per decem genera, opportet, quod essentia significet aliquid commune omnibus naturis, per quas diversa entia in diversis generibus et speciebus colocantur, sicut humanitas est essentia hominis, et sic de aliis.

      (5) Et quia illud, per quod res constituitur in proprio genere vel specie, est hoc quod significatur per definitionem indicantem quid est res, inde est quod nomen essentiae a philosophis in nomen quidititas mutatur. Et hoc est quod Philosophus frequenter nominat »quod quid erat esse«, id est hoc, per quod aliquid habet esse quid. Dicitur etiam forma secundum quod per formam significatur certitudo uniuscuiusque rei, ut dicit Avicenna in II Metaphysicae suae. Hoc etiam alio nomine natura dicitur accipiendo naturam secundum primum modum illorum quattour, quos Boethius in libro De duabus naturis assignat, secundum scilicet quod natura dicitur omne illud quod »intellectu quoque modo capi potest«. Non enim res et intelligibilis nisi per definitionem et essentiam suam. Et sic etiam Philosophus dicit in V Metaphysicae quod omnis substantia est natura. Tamen nomen naturae hoc modo sumpto videtur significare essentiam rei, secundum quod habet ordinem ad propriam operationem rei, cum nulla res propria operatione destituatur. Quiditatis vero nomen sumitur ex hoc, quod per definitionem significatur. Sed essentia dicitur secundum quod per eam et in ea ens habet esse.

      (6) Sed quia ens absolute et per prius dicitur de substantiis et per posterius et quasi secundum quid de accidentibus, inde est quod essentia proprie et vere est in substantiis, sed in accidentibus est quodammodo et secundum quid.

      (7) Substantiarum vero quaedam sunt simplices et quaedam compositae, et in utrisque est essentia, sed in simplicibus veriori et nobiliori modo, secundum quod etiam esse nobilius habent. Sunt enim causa eorum quae composita sunt, ad minus substantia prima simplex, quae Deus est. Sed quia illarum substantiarum essentiae sunt nobis magis occultae, ideo ab essentiis substantiarium compositarum incipiendum est, ut a facilioribus convenientior fiat disciplina.

      ERSTES KAPITEL

      Die Bedeutung der Worte »Seiendes« und »Wesen«. Die verschiedenen Bezeichnungen für das Wesen.