Название: Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
Автор: Unknown
Издательство: Public Domain
Жанр: Религия: прочее
isbn:
isbn:
Latin Vulgate, Esther: Liber Esther
SOMNIUM MARDOCHAEI NARRATUR
A:1 [11:2] Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochaeus filius Iairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Beniamin:
A:2 [11:3] homo Iudaeus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aulae regiae.
A:3 [11:4] Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat
Nabuchodonosor rex Babylonis de Ierusalem cum Ieconia rege Iuda:
A:4 [11:5] et hoc eius somnium fuit: Apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terraemotus, et conturbatio super terram:
A:5 [11:6] et ecce duo dracones magni, paratique contra se in praelium.
A:6 [11:7] Ad quorum clamorem cunctae concitatae sunt nationes, ut pugnarent contra gentem iustorum.
A:7 [11:8] Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angustiae, et ingens formido super terram.
A:8 [11:9] Conturbataque est gens iustorum timentium mala sua, et praeparata ad mortem.
A:9 [11:10] Clamaveruntque ad Deum: et illis vociferantibus, fons parvus crevit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.
A:10 [11:11] Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.
A:11 [11:12] Quod cum vidisset Mardochaeus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet: et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.
MARDOCHAEUS CONIURATIONEM IANITORUM PATEFACIT
A:12 [12:1] Morabatur autem eo tempore in aula regis cum Bagatha et
Thara eunuchis regis, qui ianitores erant palatii.
A:13 [12:2] Cumque intellexisset cogitationes eorum, et curas diligentius pervidisset, didicit quod conarentur in regem Artaxerxem manus mittere, et nunciavit super eo regi.
A:14 [12:3] Qui de utroque, habita quaestione, confessos iussit duci ad mortem.
A:15 [12:4] Rex autem quod gestum erat, scripsit in commentariis: sed et Mardochaeus rei memoriam litteris tradidit.
A:16 [12:5] Praecepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus.
A:17 [12:6a] Aman vero filius Amadathi bugaeus erat gloriosissimus coram rege, et voluit nocere Mardochaeo, et populo eius pro duobus eunuchis regis, qui fuerant interfecti.
REGINA VASTHI EICITUR
1:1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias:
1:2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit.
1:3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,
1:4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
1:5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.
1:6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
1:7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
1:8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
1:9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
1:10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
1:11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
1:12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
1:13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:
(1:14 erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant)
1:15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
1:16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
1:17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
1:18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio.
1:19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat.
1:20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem.
1:21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,
1:22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
ESTHER ELIGITUR REGINA
2:1 His ita gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, recordatus est Vasthi, et quae fecisset, vel quae passa esset:
2:2 dixeruntque pueri regis, ac ministri eius: Quaerantur regi puellae virgines ac speciosae,
2:3 et mittantur qui considerent per universas provincias puellas speciosas et virgines: et adducant eas ad civitatem Susan, et tradant eas in domum feminarum sub manu Egei eunuchi, qui est praepositus et custos mulierum regiarum: et accipiant mundum muliebrem, et cetera ad usus necessaria.
2:4 Et quaecumque inter omnes oculis regis placuerit, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi: et ita, СКАЧАТЬ